라틴어 문장 검색

At quidam litigatoribus suis modo ambitiosum declamandi sudorem praestitisse contenti cum turba laudantium destituunt subsellia pugnamque illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae relinquunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 227:1)
In publicis certe iudiciis vox illa praeconis praeter patronos ipsum, qui egerit, citat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 228:3)
Pompeii voci subiecta praeconis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 183:5)
quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui primus clari nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem obtinenti causa in foro esset oranda, impense petierit, uti subsellia in basilicam transferrentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 219:1)
incumbere advocato adversis subselliis sedenti contumeliosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 279:2)
transire in diversa subsellia parum verecundum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 280:2)
ergo cum iudex in privatis aut praeco in publicis dicere de causa iusserit, leniter consurgendum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 303:2)
non deformiter respectet et inter subsellia minores advocatos interroget?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 86:3)
nam ut taceam de negligentibus, quorum nihil refert, ubi litium cardo vertatur, dum sint quae vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum occasionem clamandi largiantur, aliquos et ambitio pervertit, qui partim tanquam occupati semperque aliud habentes, quod ante agendum sit, pridie ad se venire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnunquam etiam inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 130:2)
Rettulit illi gratiam servus ille in primam decuriam coniectus, in qua vocem praeco experitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 9:3)
habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 4:4)
Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 3:2)
nec umquam postea Pollio a Catone aduocatisque eius aut re aut uerbo uiolatus est Solebat praeterea excedere subsellia sua et inpetu latus usque in aduersariorum partem transcurrere.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 7:4)
sub illa subsellia transite serui, transite liberti, empta cognatio.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 24:8)
fit a praecone silentium;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION