라틴어 문장 검색

ardebant cuncta et fracta conpage ruebant, non aliter quam si fecisset Iuno maritum insanum, minus ergo nocens erit Agrippinae boletus, siquidem unius praecordia pressit ille senis tremulumque caput descendere iussit in caelum et longa manantia labra saliva;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI300)
velocius et citius nos corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis cum subeant animos auctoribus, unus et alter forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna et meliore luto finxit praecordia Titan, sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV9)
Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque, scire licet nobis venas et sanguen et ossa * * * sive cibos omnis commixto corpore dicent esse et habere in se nervorum corpora parva ossaque et omnino venas partisque cruoris, fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse ex alienigenis rebus constare putetur, ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:9)
— Domus sanie dapibusque cruentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 3:4)
tum sanguis etiam, qui, quamdiu fuit compos caloris, dabat membris vigorem, calore discedente versus in saniem non manet intra venas, sed foras exprimitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:2)
et saniem per hiantes viscera rimas Emittunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:58)
Eliso ventre, per ora Eiectat saniem permixtus viscere sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:18)
Hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum, Pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis Infundas aconita palam, Romana iuventus Non decepta bibet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:38)
Obliquusque caput vanas serpentis in auras Effusae tuto comprendit guttura morsu Letiferam citra saniem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:6)
Carmine Thessalidum dura in praecordia fluxit Non fatis adductus amor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:14)
Mens hausti nulla sanie polluta veneni Excantata perit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:17)
Insertum manibus chalybem, nigramque per artus Stillantis tabi saniem, virusque coactum Sustulit, et nervo morsus retinente pependit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:22)
Membra natant sanie:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:22)
Parva loquor, corpus sanie stillasse perustum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:34)
Humanumque egressa modum, super omnia membra Efflatur sanies:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION