라틴어 문장 검색

Quo conperto Montius tune quaestor, acer quidem sed ad lenitatem propensior, consulens in commune, advocatos palatinarum primos scholarum allocutus est mollius, docens nec decere haec fieri nec prodesse, addensque vocis obiurgatorio sonu, quod si id placuerit, post statuas Constantii deiectas, super adimenda vita praefecto conveniet securius cogitari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 11:2)
Montius nos inusitato quodam et novo, ut rebelles et maiestati recalcitrantes Augustae, per haec quae strepit incusat, iratus nimirum, quod contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem, formidine tenus iusserim custodiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 13:1)
Nihil morati post haec militares avidi saepe turbarum, adorti sunt Montium primum, qui devertebat in proximo, levi corpore senem atque morbosum, et hirsutis resticulis cruribus eius innexis, divaricatum sine spiramento ullo ad usque praetorium traxere praefecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 14:1)
Unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio, ad discrimen trusus est ultimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 4:1)
Verum navata est opera diligens, hocque dilato, Eusebius praepositus cubiculi missus est Cabyllona, aurum secum perferens, quo per turbulentos seditionum concitores occultius distributo, et tumor consenuit militum, et salus est in tuto locata praefecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 5:2)
inter quos Leontius erat, postea urbi praefectus, ut quaestor, et Lucillianus quasi domesticorum comes et scutariorum tribunus nomine Bainobaudes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 14:3)
Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et imperio spoliari, itineribus rectis permutatione iumentorum emensis, venit Petobionem oppidum Noricorum, ubi reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et Barbatio repente apparuit Comes, qui sub eo domesticis praefuit, cum Apodemio agente in rebus, milites ducens, quos beneficiis suis oppigneratos elegerat imperator, certus nec praemiis nec miseratione ulla posse deflecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 19:1)
Haec fortuna mutabilis et inconstans fecit Agathoclem Siculum ex figulo regem, et Dionysium, gentium quondam terrorem, Corinthi litterario ludo praefecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 30:1)
Alter in vincula ducitur, alter insperatae praeficitur potestati, alius a summo culmine dignitatis excutitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 33:3)
Hunc fascem ad arbitrium figmenti compositum, vitam pulsaturum insontis, a Dynamio susceptum praefectus imperatori, avide scrutari haec et similia consueto, secrete obtulit soli, ingressus intimum conclave in tempore, deinde sperans accepturum se a principe praemium, ut pervigilem salutis eius custodem et cautum, lectaque consistorio astu callido consarcinata materia, tribuni iussi sunt custodiri, et de provinciis duci privati, quorum epistulae nomina designabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 5:1)
Inter haec tamen dum praesentia Silvani speratur, et Apodemius quieta perturbat, Dynamius ut argumento validiore impie structorum adsereret fidem, compositas litteras his concinentes quas obtulerat principi per praefectum, ad tribunum miserat fabricae Cremonensis, nomine Silvani et Malarichi, a quibus ut arcanorum conscius monebatur parare propere cuncta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 9:1)
Proinde fallaciarum nube discussa, imperator doctus gesta relatione fideli, abrogata potestate praefectum statui sub quaestione praecepit, sed absolutus est enixa conspiratione multorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 13:1)
Ab Leontio praefecto urbi populi R. seditiones repressae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장1)
Philoromum enim aurigam rapi praeceptum, secuta plebs omnis, velut defensura proprium pignus, terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille stabilis et erectus, immissis apparitoribus, correptos aliquos vexatosque tormentis, nec strepente ullo nec obsistente, insulari poena multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 2:2)
Diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo consuevit, vini causando inopiam, ad Septemzodium convenisset, celebrem locum, ubi operis ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit imperator, illuc de industria pergens praefectus, ab omni toga apparitioneque rogabatur enixius, ne in multitudinem se arrogantem immitteret et minacem, ex commotione pristina saevientem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION