라틴어 문장 검색

Asellio Sabino sestertia ducenta donauit pro dialogo, in quo boleti et ficedulae et ostreae et turdi certamen induxerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 2:3)
mechanico quoque grandis columnas exigua impensa perducturum in Capitolium pollicenti praemium pro commento non mediocre optulit, operam remisit praefatus sineret se plebiculam pascere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 18장 1:3)
Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis arbitris cum iuvene secessit in templum arcana se et silenda adferre praefatus suspensumque expectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio esse tecturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 4:1)
Is cum praefatus esset, scire servo utilius esse parere dicto quam adferre consilium, cum illos, qui pareant, idem quod ceteros maneat, qui vero suadeant, proprium subeant periculum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 11:1)
talia praefantes quondam felicia Pelei carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 25:1)
Et in principio libelli praefatus sum me de angustiis nuptiarum aut nihil omnino aut pauca dicturum et nunc eadem admoneo.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:8)
Egone suspieiosus, egone malivolus, qui, ut in principio epistulae praefatus sum, ideo scripsi, quia non suspicabar, an tu negligens, dissoluta, eontemptrix, quae annis nata viginti et quinque adulescentem necdum bene barbatulum ita brachiis tuis quasi cassibus inclusisti?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 10:2)
quod licito fieri Platonis dialogi testimonio sunt, quippe Socrate ita Parmenides antiquior, ut huius pueritia vix illius adprehenderit senectutem, et tamen inter illos de rebus arduis disputatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 5:2)
quia tunc quoque Ianum Iovemque praefari necesse est, quos nominari atro die non oportet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 25:3)
Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 3:2)
Praefatur poeta argumentum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권1)
est autem Ciceronis in dialogo Fannio causa difficilis laudare puerum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8753)
ipse etiam Vergilius praefatus divos solio rex infit ab alto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2593)
cum enim volebant bellum indicere, pater patratus, hoc est princeps fetialium, proficiscebatur ad hostium fines, et praefatus quaedam sollemnia, clara voce dicebat se bellum indicere propter certas causas, aut quia socios laeserant, aut quia nec abrepta animalia nec obnoxios redderent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 522)
praefatus divos more antiquo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3011)

SEARCH

MENU NAVIGATION