라틴어 문장 검색

Praedicat et subjicit, fit duplex terminus idem, Grammaticae leges ampliat ille nimis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:12)
nam ex oculorum scaturigine derivatus fluxus, doloris praedicabat mentem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:25)
Lapis secundus, et priori non secundus in lumine, in praefatae partis audaciori loco praefulgens, quasi ex quadam indignatione, reliquos lapides deorsum aspicere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:38)
In quo, sicut picturae veritas praedicabat, umbratilis Ledea proles sibi mutuo amplexu congratulans incedebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:41)
Cum sapphiro vero hyacinthus ejus insistendo vestigiis, ipsi velut assecla ancillando, praefati luminis nunquam fraudabatur aspectu, brevique [0435B] in superjecta distantia, ejus orbem currunt pariter aut sequuntur, aut una sequens stella, alteri praeeundi concedit obsequia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:73)
Quae aliquando lumini vicina praefato, proficiens, sive prolongata deficiens, in crescendo radios sui luminis quasi carbunculum venerata, submittit, ut fraternis ignibus rursus ornata, renovata sui splendoris ornamenta circumferens, nunc supplementis solemninibus attriti orbis nutriens damna, nunc propriis [0435C] orphanata luminibus, jacturam conquerens propriae majestatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:77)
His omnibus lapidum splendoribus praefati diadematis serenata nobilitas, in se firmamenti repraesentabat effigiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:79)
Concludens sociis floribus, adfuit Flos illic redolens gratus Adonidis, Argentoque suo nobile lilium, Praedicabat agros, imaque vallium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:2)
In praefatae autem virginis adventu, quasi suas renovando naturas, omnia solemnizare crederes elementa.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:9)
Quo vexilla gerens aetatis amygdalus ortum [0441C] Praedicat, et veris gaudia flore vocat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:10)
In cujus festo sua gutturis organa pulsat, Ut proprio proprium praedicet ore deum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:21)
Sicut ergo praefatae nuptiae meo sunt celebratae consensu, sic pro meo arbitrio, eadem cessabit copula maritalis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:17)
Praefata igitur virgo hujus quaestionis solutionem in vestibulo excubare demonstrans, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:1)
Sunt, [0450C] qui vicem gerentes supposito, praedicari non norunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:48)
Sunt, qui solummodo praedicantes, subjecti subjectionem legitimam non attendunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION