라틴어 문장 검색

nam dum indiscrete petit insontemque reosque, egit ut absolvi possent et crimine nexi);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum16)
nam inter ista discesseram). procedit noster ad curiam paulo ante detonsus pumicatusque, cum accusatores semipullati atque concreti nuntios a decemviris opperirentur et ab industria squalidi praeripuissent reo debitam miserationem sub invidia sordidatorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 9:2)
"Auguste, si mihi standi locum praeripere conetur, qui tibi invadere non erubescit loquendi."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 12:4)
et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum 1 supercurrentis impendii quod funerando sacerdoti competeret impertiens, saltim ad obsequium quae remanserunt verba conferimus, nihil aliud exaraturi stili scalpentis impressu quam testimonium mutuae dilectionis, ceterum viri mores gesta virtutes indignissime meorum vilitate dictorum ponderabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:1)
at intra Centauri stabula alta patent, non aequa nefandis fratribus, hic hominum nullos experta cruores spicula nec truncae bellis genialibus orni aut consanguineos fracti crateres in hostes, sed pharetrae insontes et inania terga ferarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권45)
Quod tibi praerepti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus1)
Glaucia 2 - insontes animas nec portitor arcet nee durae comes ille ferae - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus101)
durum et deserti praerepta coniuge partem conclamare tori, maesta et lamenta sororum et fratrum gemitus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati3)
pacatus mitisque veni nec turbidus ira nec famulare timens, sed quem te Maenalis Auge confectum thiasis et multo fratre madentem detinuit qualemque vagae post crimina noctis Thespius obstupuit, totiens socer, hic tibi festa gymnas, et insontes iuvenum sine caestibus irae annua veloci peragunt certamina lustro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis15)
insontes castosque voco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum5)
iam feret Indicas messes odoratisque rara cinnama praeripiet Sabaeis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum9)
omne illic stipatum examine longo ver Arabum Cilicumque fluit floresque Sabaei Indorumque arsura seges praereptaque templis tura Palaestinis, simul Hebraeique liquores Coryciaeque comae Cinyreaque germina:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam79)
Sopor obvius illi Noctis agebat equos, trepidusque adsurgit honori numinis et recto decedit limite caeli, inferior volat umbra deo, praereptaque noscit sidera principiumque sui;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권19)
digna quidem, sed quid miseri decepta mariti arma, quid insontes nati meruere furores?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권112)
opus admirabile semper oderat atque oculos flectebat ab omine mater, arma etiam et veterum exuvias circumdat avorum gloria mixta malis adflictaeque ambitus aulae, ceu grande exsequiis onus atque immensa ferantur membra rogo, sed cassa tamen sterilisque dolentes fama iuvat, parvique augescunt funere manes, inde ingens lacrimis honor et miseranda voluptas, muneraque in cineres annis graviora feruntur - namque illi et pharetras brevioraque tela dicarat festinus voti pater insontesque sagittas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권20)

SEARCH

MENU NAVIGATION