라틴어 문장 검색

est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti inmortalitati anteponendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 5:7)
Redditus est Silano debitus honor, cuius immortalitati Capito prospexit pariter et suae.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 4:2)
Praeterea Cottius ipse tam clarum specimen indolis dederat, ut vita eius brevis et angusta debuerit hac velut immortalitate proferri.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 4:1)
*̓αγαθη` δ' ἔρισ cum invicem se mutuis exhortationibus amici ad amorem immortalitatis exacuunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 15:3)
Qua puella nihil umquam festivius amabilius, nec modo longiore vita sed prope immortalitate dignius vidi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 1:2)
Etenim omnes homines arbitror oportere aut immortalitatem suam aut mortalitatem cogitare, et illos quidem contendere eniti, hos quiescere remitti, nec brevem vitam caducis laboribus fatigare, ut video multos misera simul et ingrata imagine industriae ad vilitatem sui pervenire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 2:1)
Omnes ego qui magnum aliquid memorandumque fecerunt, non modo venia verum etiam laude dignissimos iudico, si immortalitatem quam meruere sectantur, victurique nominis famam supremis etiam titulis prorogare nituntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 3:1)
"hic se videndum praestitit mortalibus, mortale corpus sumpsit inmortalitas, ut, dum caducum portat aeternus Deus, transire nostrum posset ad caelestia:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1242)
nam mihi immortalitas Parta est, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 510)
laudandum in quibusdam quod geniti immortales, quibusdam quod immortalitatem virtute sint consecuti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 197:1)
Emit immortalitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 225:6)
si superstes est corpori, praeteri illum nullo genere posse, propter quod non perit, quoniam nulla immortalitas cum exceptione est nec quicquam noxium aeterno est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 9:3)
Nam modo Stoicum illum faciunt, virtutem solam probantem et voluptates refugientem et ab honesto ne inmortalitatis quidem pretio recedentem, modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis et inter convivia cantusque vitam exigentis, modo Peripateticum, tria bonorum genera inducentem, modo , omnia incerta dicentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 5:2)
Haec una ratio est extendendae mortalitatis, immo in immortalitatem vertendae.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 93:2)
Male tractatum Socratem iudicas, quod illam potionem publice mixtam non aliter quam medicamentum immortalitatis obduxit et de morte disputavit usque ad ipsam ?
(세네카, De Providentia, book 1 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION