라틴어 문장 검색

si grauior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 2:4)
Si uero sub prima curatione febris intenditur breuesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in ceruicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque ueniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:3)
quae ratio somni, quae vigiliae sit:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 19:5)
At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laboravit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 3:8)
si tumultuosa somnia fuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 2:8)
Si vero sub prima curatione febris intenditur, brevesque somni, et iidem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet, neque alitur, et in cervicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 12:5)
Postquam obsitus aevo semivir excelsam rerum sublatus in arcem, quod nec vota pati nec fingere somnia possent, vidit sub pedibus leges subiectaque colla nobilium tantumque sibi permittere fata, qui nihil optasset plus libertate mereri, iamiam dissimulat dominos alteque tumescunt serviles animi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:97)
scandit sublime tribunal atque inter proprias laudes Aegyptia iactat somnia prostratosque canit se vate tyrannos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:186)
certe non augure falso prodigii patuere minae, frustraque peracto vulnere monstriferi praesagia discitis anni.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:2)
tunc sic per somnia fatur:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:216)
"Per somnos mihi, sancte pater, iam saepe futura panduntur multaeque canunt praesagia noctes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:236)
utque est ingenioque loquax et plurima fingi permittens credique timor, tunc somnia vulgo narrari, tunc monstra deum monitusque sinistri:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:76)
non somnia nobis nec volucres, sed clara palam vox edita luco:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:208)
praesagia luserat error et dedit augurium regnis infantia linguae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae56)
somnia quin etiam variis infausta figuris saepe monent, nullusque dies non triste minatur augurium.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:64)

SEARCH

MENU NAVIGATION