라틴어 문장 검색

Rex autem, auditis nuntiorum verbis, illico aptata legatione Antiochiam ad Rotgerum, illustrissimum juvenem et militem, filium sororis Tankradi, qui et loco ejus restitutus principatum obtinebat Antiochiae, direxit, ut sine intermissione ad auxilium ejus venire operam daret in paratu armorum et copiis, sicut decretum fuerat a principio Christianos christianis [0700D] fratribus subvenire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:4)
Vix itaque rege elapso, et Turcis loca campestria victoriose obtinentibus, altera die Rotgerus, successor et haeres Antiochiae, filius sororis Tankradi, cum quadringentis equitibus et sex centis peditibus adfuit, mire molestatus de regis infortunio et suorum casu, et quia itineris tardatione hesterno praelio ei ad opem esse non potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:1)
Tommosam, Turgulant, Montfargiamque [0706C] civitates in virtute magna et manu robusta expugnantes, Willhelmum principem Christianum de Perce, horumque praesidiorum praesidem, captum et vinctum abduxerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:2)
et consecratus a sanctis pontificibus, cathedram episcopalem Jerusalem meruit obtinere, ad regendum populum Dei vivi, et corroborandam novam et sanctam Ecclesiam Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:10)
fama tantorum pastorum a terra longinqua huc progressorum attigit aures Gozelini de Curcenay, qui dono regis Baldewini, fratris Godefridi, terram et redditus Tabariae in beneficio obtinuit, eo quod altis parentibus ortus, filius esset amitae Baldewini de Burg facti regis Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:4)
Nam ut dixit quidam philosophus, "Vicem veri optinet quod falso creditur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:30)
sicut e converso vicemveri obtinet, quod falso creditur, et ideo dixi supra:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:40)
cum ergo fuerit hoccertamine superatus, victoriam obtinet victus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 314:7)
ad ultimum dolet, quando perdit quod obtinuerat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 145:3)
Namque etiam si mundorum infinitates Democriti regeret, quos Anaxarcho incitante Magnus somniabat Alexander, id reputasset legens vel audiens, quod (ut docent mathematici concinentes), ambitus terrae totius, quae nobis videtur immensa, ad magnitudinem universitatis instar brevis optinet puncti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 4:1)
Athanasium episcopum eo tempore apud Alexandriam, ultra professionem altius se efferentem, scitarique conatum externa, ut prodidere rumores assidui, coetus in unum quaesitus eiusdem legis cultorum (synodus ut appellant) removit a sacramento quod optinebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 7:1)
Quod ita recte dispositum est, impraepedite completo, Hortari nomine petendus erat regis alterius pagus, et quia nihil videbatur deesse praeter ductores, Nesticae tribuno scutariorum, et Chariettoni viro fortitudinis mirae, imperaverat Caesar, ut magna quaesitum industria, comprehensumque offerrent sibi captivum, et correptus velociter, adulescens ducitur Alamannus, pacto obtinendae salutis pollicitus itinera se monstraturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 5:1)
Praevaluit tamen aequitati iuncta benignitas, iussique obtinere sedes impavidi, nostros reddidere captivos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 11:3)
Cumque auxiliorum agmina locorum ratio separaret, tractus contiguos Moesiae sibi miles elegit, Taifali proxima suis sedibus obtinebant, Liberi terras occupaverant e regione sibi oppositas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 20:1)
Tot enim nos circumstantibus malis, non obtinendae causa salutis, (ut dixi) sed fortiter moriendi studio flagrabamus, et a diei principio ad usque lucem obscuram, neutrubi proelio inclinato, ferocius quam consultius pugnabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION