라틴어 문장 검색

Nec minore cura Graeca studia secutus est, amorem praestantiamque linguae occasione omni professus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 42장 1:1)
Causa ei paupertatis sicut plerisque probitas erat, intentusque operi diurno strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 19:1)
Quare hec tria, salus videlicet, venus et virtus, apparent esse illa magnalia que sint maxime pertractanda, hoc est ea que maxime sunt ad ista, ut armorum probitas, amoris accensio et directio voluntatis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 20:9)
Washingtonii probitas corrumpi, aut a recto flecti haud poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.95)
honorem, probitatemque et in bello, et in pace plurimum posse, semper existimavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.102)
nec quifrigus collegit, furnos et balnea laudatut fortunatam plene praestantia uitam;
(호라티우스의 첫번째 편지, 119)
probitas laudatur et alget.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I23)
sed subiungunt eidem deam nomine Adargatin, omnemque potestatem cunctarum rerum his duobus attribuunt solem terramque intellegentes, nec multitudine nominum enuntiantes divisam eorum per omnes species potestatem, sed argumentis quibus ornantur significantes multiplicem praestantiam duplicis numinis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 18:2)
tanto devinxit amore Hos pudor, hos probitas, castique modestia vultus, Quod, submissa nimis, nulli gravis hospita turbae, Stantis adhuc fati vixit, quasi coniuge victo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:32)
Pietate fratres Curvios licet vincas, Quiete Nervas, comitate Rusones, Probitate Macros, aequitate Mauricos, Oratione Regulos, iocis Paulos:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXVIII2)
Quanta tua est probitas, tanta est infantia formae, Ceste puer, puero castior Hippolyto!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLVI1)
Tanta tibi est animi probitas orisque, Safroni, Ut mirer fieri te potuisse patrem.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CIII1)
corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 24:4)
Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 42:2)
quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter natos et parentis, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 35:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION