라틴어 문장 검색

ore omnes versae in zephyrum hoc etiam Varro dicit, in Hispania ulteriore verno tempore equas, nimio ardore commotas, contra frigidiores ventos ora patefacere ad sedandum calorem, et eas exinde concipere edereque pullos, licet veloces, diu tamen mi- nime duraturos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2731)
quod licet etiam vernum tempus habeat, caret morbo, quia tunc corpora praecedenti durata sunt frigore, quae autumnus corrumpit, laxiora inveniens post aestatis calorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4793)
caeli tempore certo et cum oriuntur pliades et cum occidunt, id est verno et autumno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1002)
ut autem etiam supra diximus, bis mel praecipit colligendum, orientibus pliadibus, id est verno, item cum occidunt, autumnali scilicet tempore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2322)
"Quis autem ille qui dubitat, vernis indulgere nos floribus, cum carpamus et rosam veris et lilium et quicquid aliud in floribus blandi coloris et odoris est?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:3)
sin processerit longius, non magis dolendum est, quam agricolae dolent praeterita verni temporis suavitate aestatem autumnumque venisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 89:3)
scis enim dies illorum iudiciorum praestitutos fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 49 2:11)
his ne quam patiare iniuriam fieri in senatu vernarum causa a te peto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 19 3:2)
illud etiam restiterat quod hesterno die fecerunt, ut te in ius educerent, ut nobis tempus quam diu diceremus praestitueres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 2:4)
- 'praestituentur horae ad arbitrium nostrum, iudex ipse coercebitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 1:11)
Hoc autem brevium quaestionum, quod ad M. Brutum mittit, munusculum unius anni tempore, ut videtur, verno compositum esse e prooemii 5. apparet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:12)
at ea quidem dedit usuram vitae tamquam pecuniae nulla praestituta die.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 92:4)
itaque et arbores et vites et ea, quae sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, alia semper virent, alia hieme nudata verno tempore tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita vigeat interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas, omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi impediente perfecta sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 37:2)
Per minorem autem distantiam Solis à Terra, tempore hyberno quàm tempore aestivo, fit ut aestus maximi & minimi saepius praecedant AEquinoctium vernum quàm sequantur, & saepius sequantur autumnale quàm praecedant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 16:8)
Ante ostium fluvii Avonae, ad lapidem tertium infra Bristoliam, tempore verno & autumnali totus aquae ascensus in Conjunctione & Oppositione Luminarium (observante Samuele Sturmio) est pedum plus minus 45, in Quadraturis autem est pedum tantum 25:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 45:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION