라틴어 문장 검색

ego huic spei et exspectationi quae nobis proponitur maxime tamen volui praestolari apud te in Epiro, sed ita ad me scribitur ut putem esse commodius nos eisdem in locis esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 20 2:7)
ego in Arcano opperior dum ista cognosco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 2:3)
nihil puto tibi esse utilius quam ibidem opperiri, quoad scire possis quid tibi agendum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 20 1:4)
Itaque et a me aestimabuntur ut coepta, spectabuntur ut membra, extremamque limam tuam opperientur in scrinio nostro.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 7:3)
neque enim dum flumina pacem et placidos habeant lapsus totaeque residant, opperiuntur, aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 8:3)
244. Praestolantes hoc, nos coniungimus ad curam gerendam huius domus quae nobis concredita est, scientes quidquid boni sit in ea, assumptum iri in festo caelesti.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 310:1)
repromissionis tempus opperiri nolens, in sexcenta momenta suae historiae dissipatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:11)
nec mota est iaculo monstri sine more furentis, opperiens propriis perituram viribus Iram.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 133)
Opperiar hominem hic, ut salutem et conloquar.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 3188)
Opperiar ut sciam numquidnam haec turbae tristitia adferat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 410)
ibi me opperire, et quod parato opus est para.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 288)
Tu Mysis dum exeo parumper opperire hic.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 2105)
tu istam opperire.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 293)
Vin interea, dum is venit, Domi opperiamur potius quam hic ante ostium?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 2106)
Quem praestolare, Parmeno, hic ante ostium?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 58)

SEARCH

MENU NAVIGATION