라틴어 문장 검색

Et in tantum etiam defensio permittitur, ut etiam ante tempus violentiæoccurrere permittatur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 288:5)
Et in tantum etiam tibi defensio permittitur, ut, si aliter periculum vitare non poteras, et hominem occidisti, per legeset jura nullo modo puniaris;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 288:7)
sollicitudo, defensio, indignatio, timor, desiderium, emulatio, pena.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 9:3)
Defensionem vero debemus facere vel habere, quia nos debemus defendere a precedentibus delictis ab seu.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 11:1)
Quod mihi non datis, auferre mihi non praesumatis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:4)
patientiusque deficit qui praesumpta morte deficit, quam qui inopinata.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 3:2)
de quo innoxiae conscientiae recordatione praesumant gloriosam mercedem laboris exigui, quam incipientes recipere, cognoverunt indignas esse hujus temporis passiones, quibus remunerationis aeternae gloria tanta refertur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:19)
quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:8)
nec praesumere de subjectis animalibus caeteris, qui hominem docuerat occidi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:6)
Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, non celate (ut antea) turbidum saeviebat ingenium, a veri consideratione detortum, et nullo impositorum vel compositorum fidem sollemniter inquirente, nec discernente a societate insontes, velut exturbatum e iudiciis fas omne discessit et causarum legitima silente defensione, carnifex rapinarum sequester, et obductio capitum, et bonorum ubique multatio versabatur per orientales provincias;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 20:1)
Hac enim superabatur difficultate, quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabiles, imperatoris aures occlusae, patebant susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito, ante dictum ducem domi forisque desiderari, ut formidolosum Persicae genti, fingebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 2:1)
Igitur cum de profectione celeranda disponeretur, propulsationem obiectorum criminum eundem ducem parantem praegressus, oratione leni prohibet imperator, non id esse memorans tempus, ut controversa defensio causae susciperetur, cum vicissim restitui in pristinam concordiam partes necessitas subigeret urgentium rerum, antequam cresceret mollienda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 20:1)
Unde apparebat quod si praesumere fortunae superioris insignia conaretur, auri tam grave pondus largiretur ut suum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 3:2)
Libentius enim bellatores quaesito dexteris propriis utebantur, admodum indignati, quoniam ex commeatu, qui eis recens advectus est, ideo nihil sumere potuerunt, quod partem eius Barbatio, cum transiret iuxta, superbe praesumpsit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 12:2)
At in Galliis cum in meliore statu res essent, et Eusebium atque Hypatium fratres sublimarent vocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus, apud Parisios hibernans, sequestratis interim sollicitudinibus bellicis, haut minore cura provinciarum fortunis multa conducentia disponebat, diligenter observans nequem tributorum sarcina praegravaret, neve potentia praesumeret aliena, aut hi versarentur in medio, quorum patrimonia publicae clades augebant, vel iudicum quisquam ab aequitate deviaret impune.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION