라틴어 문장 검색

quod cum ita se habeat, cui deorum hominumve indignum videri potest inquit, "eos viros, quos vos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 85:1)
L. Furius et L. Aemilius currum triumphalem me conscendere prohibent, coronam insignem capiti detrahunt, quos ego, si tribuni triumphare me prohiberent, testes citaturus fui rerum a me gestarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 590:1)
prohibuisse ne decerneretur ut imago sua triumphali ornatu e templo Iovis optimi maximi exiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 722:1)
tum quasi gesta bello expositurus vocat senatum et triumphale decus Petronio Turpiliano consulari, Cocceio Nervae praetori designato, Tigellino praefecto praetorii tribuit, Tigellinum et Nervam ita extollens ut super triumphalis in foro imagines apud Palatium quoque effigies eorum sisteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 72장2)
Triumphalia ornamenta Silano, filiae suae sponso, nondum puberi dedit, maioribus uero natu tam multis tamque facile, ut epistula communi[s] legionum nomine extiterit petentium, ut legatis consularibus simul cum exercitu et triumphalia darentur, ne causam belli quoquo modo quaererent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION