라틴어 문장 검색

sed si captivae apud dominum vitae necisque suae vocem supplicem mittere licet, si genua, si victricem attingere dextram, precor quaesoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce regiae deos, qui te melioribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 155:1)
et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut quantum res sineret fidei suae temere obstrictae consuleret - promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum - ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 194:2)
duas maximas orbis terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes inventas, Romam ingratiorem, si quidem victa Carthago victum Hannibalem in exilium expulisset, Roma victrix victorem Africanum expellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 637:1)
hunc in vacua castra impetu facto Histri, cum alius armatus iis nemo obviam isset, in praetorio instruentem atque adhortantem suos oppresserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 19:2)
progredi prae turba occurrentium ad spectaculum non poterat, a consule lictores missi sunt, qui summoto iter ad praetorium facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 73:2)
sospes iter incipe hoc, uti viro tuo semper sis superstes, tuaque ut potior pollentia sit vincasque virum victrixque sies, tua vox superet tuomque imperium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 42)

SEARCH

MENU NAVIGATION