라틴어 문장 검색

namque canes ut montivagae persaepe ferai naribus inveniunt intectas fronde quietes, cum semel institerunt vestigia certa viai, sic alid ex alio per te tute ipse videre talibus in rebus poteris caecasque latebras insinuare omnis et verum protrahere inde.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:16)
in adverso vero atque inopi sunt, prendere quae possis oculorum lumine operto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:2)
quo magis ipsae omnia summo opere hos vitae poscaenia celant, quos retinere volunt adstrictosque esse in amore, ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis protrahere in lucem atque omnis inquirere risus et, si bello animost et non odiosa, vicissim praetermittere [et] humanis concedere rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:24)
At varios linguae sonitus natura subegit mittere et utilitas expressit nomina rerum, non alia longe ratione atque ipsa videtur protrahere ad gestum pueros infantia linguae, cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:1)
[sic unum quicquid paulatim protrahit aetas in medium ratioque in luminis eruit oras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:4)
sic unum quicquid paulatim protrahit aetas in medium ratioque in luminis erigit oras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:6)
tum supera terram quae sunt extructa domorum ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque, inclinata minent in eandem prodita partem protractaeque trabes inpendent ire paratae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:11)
Prendendam curavit noctuam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 26:3)
Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro Prensa manu magna medio resupinus in antro Frangeret ad saxum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 17:2)
et reliqua, quibus protraxit iocunditatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 4:1)
ilia tamen nisu, quo prenderat, haesit, Deriguitque tenens strictis immortua nervis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:56)
Explicat hinc tellus campos effusa patentes, Vix oculo prendente modum, camposque coerces, Cinga rapax, vetitus fluctus et litora cursu Oceani pepulisse tuo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:11)
Liceat vexata litora puppe Prendere, ne longe nimium sit proxima tellus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:75)
Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum Vidimus - hoc etiam praestat harena tibi - Cum prensus blando totiens a dente rediret Et per aperta vagus curreret ora lepus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XIV1)
Si te prendero, Gargili, tacebis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCVI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION