라틴어 문장 검색

Verum maxime custodiendum est curatori, qui apes nutrit, cum alvos tractare debebit, uti pridie castus ab rebus venereis, neve temulentus,nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis,ut sunt salsamenta, et eorum omnia liquamina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 3:1)
Exim biduum criminibus obiciendis statuitur utque sex dierum spatio interiecto reus per triduum defenderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장1)
biduum super hac imagine cognitionis absumptum, urgente Tiberio liberos Pisonis matrem uti tuerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장7)
Charicles tamen labi spiritum nec ultra biduum duraturum Macroni firmavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장10)
ille, ut erat magnis ausis promptus, biduo tria milia stadiorum invadit ignarumque et exterritum Gotarzen proturbat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장4)
templum in quo se miles conglobaverat biduo obsessum expugnatumque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장11)
qui pridie insidiarum multo sermone cum Antonio Natale, dein regressus domum testamentum obsignavit, promptum vagina pugionem, de quo supra rettuli, vetustate obtusum increpans asperari saxo et in mucronem ardescere iussit eamque curam liberto Milicho mandavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장2)
Igitur ut intravimus cubiculum Materni, sedentem ipsum, quem pridie recitaverat librum, inter manus habentem deprehendimus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 3장 1:1)
scires illum priore biduo non penes rem publicam fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장5)
Pridie idus Martias commendata patribus re publica reliquias Neronianarum sectionum nondum in fiscum conversas revocatis ab exilio concessit, iustissimum donum et in speciem magnificum, sed festinata iam pridem exactione usu sterile.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 90장1)
pridie kalendas Novembris Rosius Regulus iniit eiuravitque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장6)
quam ob causam postero die tropaeum posuit, quo loco pridie pugnatum erat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 3:2)
pulsus (incredibile dictu) biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 3:2)
sic cum biduum cibo se abstinuisset, subito febris decessit leviorque morbus esse coepit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 22장 3:1)
tamen propositum nihilo setius peregit itaque die quinto, postquam id consilium inierat, pridie kal.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 22장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION