라틴어 문장 검색

Non potest, inquit, in ea re priuatim puniri, in qua publice honoratur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 7:15)
Non sum itaque tibi illa monstraturus, quibus usos esse multos scio, ut peregrinatione te vel longa detineas vel amoena delectes, ut rationum accipiendarum diligentia, patrimonii administratione multum occupes temporis, ut semper novo te aliquo negotio implices.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 118:3)
Non desiit denique Drusi sui celebrare nomen, ubique illum sibi privatim publiceque repraesentare, libentissime de illo loqui, de illo audire :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 17:3)
non excepit hic omnia prosternens casus, et in quos tot animi bona, tot ornamenta publice privatimque congesta erant ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 84:10)
Proderit nobis illud Democriti salutare praeceptum, quo monstratur tranquillitas, si neque privatim neque publice multa aut maiora viribus nostris egerimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 39:2)
" Qui tranquille volet vivere, nec privatim agat multa nec publice," ad supervacua scilicet referentem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 118:2)
Nam si necessaria sunt, et privatim et publice non tantum multa sed innumerabilia agenda sunt ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 118:3)
Tu vero cum nunciis patris tui ibis ante tribunal Regis, ego autem ero absconditus privatim.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:23)
Pergente autem viro vocavit privatim amicum suum, et concubuit cum ea omnibus diebus quibus vir eius absens fuit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 2. Primi sapientis secunda historia: Avis 1:6)
Nam si omnem mahgmtatem et si etiam malitiam excogitatam deus exactor innocentiae odit, indubitate quaecumque condidit non in exitum operum constat condidisse quae damnat, licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis, perversa administratio conditionis a conditis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:11)
Transeamus ad scaenicas res, quarum et originem communem et titulos pares secundum ipsam ab initio ludorum appellationem et administrationem coniunctam cum re equestri iam ostendimus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:1)
Dedit ergo eis mansionem in ciuitate Doruuernensi, quae imperii sui totius erat metropolis, eisque, ut promiserat, cum administratione uictus temporalis licentiam quoque praedicandi non abstulit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:13)
in quo toto tempore numquam ipsa uel conditori suo gratias agere, uel commissum sibi gregem et puplice et priuatim docere praetermittebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:4)
proinde materiam ingentis publice privatimque decoris omni indulgentia nostra nutriamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 409:3)
eum consensum deosque consociatos laudare mire Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publice privatimque hospitia amicitiasque de industria iunxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 457:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION