라틴어 문장 검색

Ubi contra nobilium obscura, et magis privata, et in se reducta vitae ratio copias miitares minuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 8:5)
Similiter ambitiosi, si in ambitu et petitione sua repulsas non patiantur sed semper sint in progressu, polypragmones potius sunt quam periculosi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:4)
Bonum itaque principibus fuerit (si ambitiosis utantur) ita rem disponere ut perpetuo directi, nunquam retrogradi sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:7)
Verum, quia modo diximus ambitiosos non adhibendos nisi urgente necessitate, operae pretium fuerit iam dicere quibus in casibus necessarius sit eorum usus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:10)
Imperatores et duces in bello boni, utcunque ambitiosi sint, omnino recipiendi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:2)
Quin et alter usus ambitiosorum est, ut umbellae loco principibus sint contra invidiam et periculum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:5)
Est etiam alius usus ambitiosorum non parvus, ut praegrandibus alas amputent, et eorum potentiam labefactent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:7)
Saltem allicere poterint principes et animare aliquos humilioris conditionis qui ambitiosorum veluti flagella sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:10)
Quantum ad ingenerandam illam in ambitiosis opinionem, ut se ruinae proximos putent atque eo modo contineantur, si meticulosi fuerint, bene forsitan cedet;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:11)
Etiam minus periculi incumbit ab ambitioso in negotiis acri quam eo qui gratia et clientelis pollet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:4)
Iam solum utrinque ad latera in ambulacra privata, pro quavis diei parte umbrosas, distribuendum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:2)
Suscipiuntur complura negotia et inventa mala, et petitiones privatae bonum corrumpunt publicum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:2)
Quod dum tale pati grauis esset sarcina patri, Luminibus tandem ratus est priuaret ut anguem, Vel dum dormiret, aliter si forte nequiret.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:3)
quippe qui lege et patria sanctoque templo in eo essent ut privarentur; ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis nationibus subdi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장11)
Alexandrea est fere tota suffossa specusque habet a Nilo pertinentis, quibus aqua in privatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION