라틴어 문장 검색

"facito mea tela procures, o vir conloquio non abigende deum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권212)
Hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus rite colebatur, temploque domoque recepit urbemque ostendit delubraque nota duasque Latona quondam stirpes pariente retentas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 58:1)
Cultor et antistes doctorum sancte virorum, quid facis, ingenio semper amice meo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 141)
Educatio haud sufficit eiusque conatus erunt steriles nisi etiam procuret novum exemplar diffundendum, quod attinet ad hominem, vitam, societatem et necessitudinem cum natura.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 274:5)
intonat antistes Domini
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3129)
prosiluit pavidus deiecto antistite princeps marmoreum fugiens nullo comitante sacellum, dum tremefacta cohors dominique oblita supinas erigit ad caelum facies atque invocat Iesum, iamne piget facti?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3157)
"hunc esse vestris orgiis moremque et artem proditum est, hanc disciplinam foederis, libent ut auro antistites."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.22)
fronte sub adversa gradibus sublime tribunal tollitur, antistes praedicat unde Deum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.58)
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei, quod superest, laeti bene gestis corpora rebus procurate, viri, et pugnam sperate parari.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:21)
Haec ego procurare et idoneus imperor et non invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa corruget naris, ne non et cantharus et lanx ostendat tibi te, ne fidos inter amicos sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par iungaturque pari.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 512)
quid enim aliud esset, quo se victum homo nobilis et iuris antistes magis ferret?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 70:3)
Sed potest in penetralibus suis ostendi, si modo non institorem, sed antistitem nancta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 15:4)
Postea videbimus, an tantum dis vacet, ut privatorum negotia procurent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 2:1)
Quanta dementia est heredis sui res procurare et sibi negare omnia, ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 11:1)
et quem tandem antistitem sanctiorem sibi inuenire diuinitas potuit quam M. Catonem, per quem humano generi non praeciperet, sed conuitium faceret?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 9:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION