라틴어 문장 검색

XVIII, 15) ut cum ipse veniam tibi poscis, tum maxime largiendam aliis noveris, quo precem tuam operis tui voce commendes.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:8)
Hinc ergo cognoscimus quod ante omnia fides nos commendare Deo debeat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:1)
omnem laborem tuum, omnem industriam puro et simplici commendabis affectu.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:22)
et de quatuor generibus quibus sacrificia commendabantur, quorum si quid desit, sacrificium non probatur, cum pulcherrima istorum morali interpretatione.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 1:3)
Quatuor enim genera sunt quibus sacrificia commendabantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:1)
nam si adfuisset, non tradidisset Dominum, non prodidisset magistrum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:27)
Ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimae divisionis, et assiduitas commendet gratiam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:15)
sed distinctionem servare maluit, quam nos in omnibus imitaremur negotiis, et maxime in vicissitudinibus gratiarum, in quibus non satis est reddere quod acceperis, sed commendare quod reddas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:12)
Etsi contumaciam prodat hic sermo, sonat tamen quia si bonum fratrem considerasset, custos debuit esse pietatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:4)
Qua autem ratione non permanet, causa proditur, quia caro sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:9)
Sem et Japheth pietas commendatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 1:1)
Hanc regionem praestitutis celebritati diebus, invadere parans dux ante dictus, per solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui admissi flagitii metu exagitati, ad praesidia descivere Romana, absque ullo egressus effectu, deinde tabescebat immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 4:1)
Ex his quidam aeternitati se commendari posse per statuas aestimantes, eas ardenter affectant, quasi plus praemii de figmentis aereis sensu carentibus adepturi, quam ex conscientia honeste recteque factorum, easque auro curant , quod Acilio Glabrioni delatum est primo, cum consiliis armisque regem superasset Antiochum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:1)
Accenderat super his incitatum propositum ad nocendum aliqua mulier vilis, quae ad palatium (ut poposcerat) intromissa, insidias ei latenter obtendi prodiderat a militibus obscurissimis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 4:1)
Haec augente vulgatius fama, tantum aberat, ut proderet quisquam visa nocturna, ut contra aegre homines dormisse sese praesentibus faterentur externis, maerebantque docti quidam, quod apud Atlanteos nati non essent, ubi memorantur somnia non videri;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION