라틴어 문장 검색

deinde eluere os cremore lenticulae, et inter haec hiare, donec pituitae satis profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 1:5)
nam quum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 4:4)
At si pus ex iis profluit, ante omnia elui mulso calido debent:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 6:1)
Quod si pus et multum, et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet sic, ut ei mellis paulum adjiciatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 10:1)
quum jam guttae indurescunt, vas ab igne removetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 12:1)
profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris, non coacta, at aquae similis, in qua caro recens Iota est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 12:4)
Luxata igitur in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est,ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem averso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, I De luxatis.1)
Sub his gutta humoris est, ovi albo similis;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 38:6)
Protinus autem, ubi plus sanguinis profluit, scire licet aliquid ex osse fractum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 4:5)
Pus quoque multum profluens, ossis fracti nota est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 5:6)
Quo facto, sive humor est, profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIII De cervicis vitio. 1:8)
neque ideo sanguis profluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 4:3)
Sic enim fit, ut incisum colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 4:8)
Neque terreri convenit, si plus ex muliebri corpore sanguinis profluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 24:11)
sic alter metus excipit, ne tantum sanguinis profluat, ut occidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 27:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION