라틴어 문장 검색

Profugiunt statim ex urbe tribuni plebis seseque ad Caesarem conferunt.
(카이사르, 내란기, 1권 5:9)
Cognita militum voluntate Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique tribunos plebis, qui ad eum profugerant, convenit;
(카이사르, 내란기, 1권 8:1)
Tota Italia delectus haberi, retineri legiones II, quae ab se simulatione Parthici belli sint abductae, civitatem esse in armis.
(카이사르, 내란기, 1권 9:6)
Cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 12:2)
Quorum oratione permotus Varus praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 13:6)
Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente terror invasit, ut cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniamque Pompeio ex senatusconsulto proferendam, protinus aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret.
(카이사르, 내란기, 1권 14:1)
Manlius praetor Alba cum cohortibus sex profugit, Rutilius Lupus praetor Tarracina cum tribus;
(카이사르, 내란기, 1권 24:5)
Ille perterritus, quod omnem provinciam consentire intellegebat, ex Sardinia in Africam profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 30:9)
Interim alii suos in castra invitandi causa adducunt, alii ab suis abducuntur, adeo ut una castra iam facta ex binis viderentur;
(카이사르, 내란기, 1권 74:7)
neque nunc id agere, ut ab illis abductum exercitum teneat ipse, quod tamen sibi difficile non sit, sed ne illi habeant, quo contra se uti possint.
(카이사르, 내란기, 1권 85:22)
ex Massiliensium classe V sunt depressae, IV captae, una cum Nasidianis profugit;
(카이사르, 내란기, 2권 7:4)
Ubi vero ea pars turris, quae erat perfecta, tecta atque munita est ab omni ictu hostium, pluteos ad alia opera abduxerunt;
(카이사르, 내란기, 2권 9:5)
quod ex portu sinuque adversariorum CC naves oneratas abduxerim eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere neque navibus commeatu iuvari possint?
(카이사르, 내란기, 2권 32:29)
multi perterriti profugiunt.
(카이사르, 내란기, 2권 38:9)
Quorum cognita voluntate clam profugit Apollonia Staberius.
(카이사르, 내란기, 3권 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION