라틴어 문장 검색

Qui cuncta fingit eademque regit, aquae terraeque vim ac naturam gravem atque pronam in profundum dilabentem, ignis atque animae levem, in inmensum in sublime fugientem, copulavit circumdato caelo:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 14:3)
Quam ob causam Romani qui aditum tuebantur territi profugerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 18:1)
Sic fata, refugit Umbra per amplexus trepidi dilapsa mariti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:19)
haec enim fuerat causa militandi, ut Terentius cum hinc egens profugiet aliquo militatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 872)
non nulli tamen quattuor Mercurios tradunt, unum Caeli et Diei filium, amatorem Proserpinae, alterum Liberi patris et Proserpinae filium, tertium Iovis et Maiae, quartum Cyllenii filium, cuius mater non proditur, a quo Argus clam occisus est, qui hoc metu in Aegyptum profugit et ibi invenisse primum disciplinam litterarum et numerorum dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 57711)
dilapsus calor secundum eos qui dicunt animam calorem esse, qua recedente corpus friget, ut corpusque lavant frigentis et ungunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 7042)
Bellerofontes admissa per ignorantiam caede, profugit ad Proetum Argivorum regem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1183)
sic in bucolicis de nimia vicinitate ait serta procul tantum capiti dilapsa iacebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1242)
sed cum intellegeret vim sibi a rege instare, clam in silvas profugit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1153)
Cato in originibus ita ait Lavini boves immolatos, prius quam caederentur profugisse in siciliam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5414)
Adonis vero ubi cognovit se ama- tam Iovis vitiasse, metuens profugit in montis Casii silvas ibique in- mixtus agrestibus versabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1824)
alibi "aut in aquas tenues dilapsus abibit". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3352)
"sed iam ante dilapsum est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 3:5)
itaque hac amentia, quaestione nova perterritus, in Asiam profugit, ad hostis se contulit, poenas rei publicae gravis iustasque persolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:8)
eo- demque tempore, cum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc etiam commorabar attentius - etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebat - quod tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION