라틴어 문장 검색

Iam lassus tortor suspirabat in gemitum nec erat novo vulneri locus, iam victa saevitia corpus, quod laniarat, horrebat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 6:6)
"Erue scilicet ossa iam condita, infer novum sepulchro bellum, et si hoc parum est, avibus ferisque lanianda membra discerpe;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 13:5)
Ego prolapsus, ego vergipellis et lubricus, ego mendax et Satanae arte decipiens!
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:1)
Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies et sua invicem membra laniarunt, dum mater non parcit Iactanti infantiae et recipit utero, quem paulo ante effuderat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 12:4)
multimodis ut noscere possis dispertitam animae naturam exisse per artus et prius esse sibi distractam corpore in ipso, quam prolapsa foras enaret in aëris auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:9)
inclinatur enim retroque recellit et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:15)
hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit in medio locus, extemplo primordia ferri in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:2)
Vexasse enim verbum est levis ac parvi incommodi, nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua inmanissima rapti laniatique sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:4)
ac si quis eorum in indignationem ob tale dictum prolapsus fuisset, ulterius ei in alterum dicere non licebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 21:3)
Post omnia in voluptatem censura cothurnati sermoni invectus es, tamquam voluptas virtuti semper inimica sit, et non cum in luxum spreta mediocritate prolapsa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:1)
quarum una madentes Scissa genas, planctu liventes atra lacertos, Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres, Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem, Et summis servate malis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:20)
Sed postquam condidit urna Supremos cineres, miserando concita vultu, Effusas laniata comas, concussaque pectus Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri, Non aliter placitura viro, sic moesta profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:5)
Incurrere cuncti Debuerant in Bactra duces, et ne qua vacarent Arma, vel Arctoum Dacis Rhenique catervis Imperii nudare latus, dum perfida Susa In tumulos prolapsa virum, Babylonque iacerent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:56)
idem rerum divinarum libro sexto intulit, ideo loca sacra civitates habere voluisse, ne per continua aedificia incendia prolaberentur, et ut esset, quo confugerent plerique cum familia sua in periculis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5123)
nam sequitur 'et roseas laniata genas':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6055)

SEARCH

MENU NAVIGATION