라틴어 문장 검색

Non poposcit ante, et sic promisit;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:47)
Spargit odores suos voluptas, quia Christi odorem non habet, thesauros demonstrat, regna promittit, amores spondet continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, vitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebilem cupiditatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:24)
et ideo non exspectavit, ut promitteret, et postea impleret;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:16)
quod utique praevenientis fuit, non promittentis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:20)
Hanc possessionem tibi Dominus pollicetur, et quodam sacramenti promittit vinculo, ut constantiam tuam firmet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:1)
Juravit Dominus, et non poenitebit eum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:11)
ita quem peccati proprii poenitet, quod aut imprudenter aut invitus admisit, si levitarum adhaereat incolatui, et ab illis praeceptoribus qui Dei mandata dispensant, recedendum non putet, lex ipsa ab omni eum commissi flagitii poena supplicioque liberat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 2:9)
quia multorum annorum offensionem a constitutione mundi in finem usque contractam, paucis diebus, si poenituisset eos, voluit relaxare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:12)
Simul veniam temporis et numeri ratio promittit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:24)
Folium quoque quod secum detulit, etsi breve illud folium detulisse videatur, spem eorum quos sui poeniteret erroris, etsi non magnam, aliquam tamen significavit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:5)
Ergo certum ordinem temporum Dominus, remota confusione diluvii, ad perseverantiam mundi promittit futurum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:12)
et Dominus severius vindicaturum se esse promisit dicens:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:11)
Ergo Dominus Deus noster ultionem promittit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 4:3)
Promittitur diluvium numquam ejusmodi futurum esse, ut terram omnem corrumpat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 1:1)
Denique Zachaeus ideo veniam meruit, quia non solum restituturum se, sed quadruplum promisit quibus aliqua sustulisset, pauperibus quoque medietatem sui patrimonii donaturum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION