라틴어 문장 검색

Prompte enim sub ipsa arce gymnasium constituit et optimos quosque epheborum subigens sub petasum ducebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장12)
adulescentibus autem exemplum forte reliquero, ut prompto animo ac fortiter pro sacris ac sanctis legibus honesta morte perfungantur ". Et cum haec dixisset, confestim ad supplicium venit;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장28)
sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장35)
Et ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem et prompto animo impetum fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장7)
Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장9)
At Maccabaeus videns secum austerius agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem, intellegens non ex optimo esse austeritatem, non paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장30)
Et allocutus eos de Lege et Prophetis, admonens eos etiam de certaminibus, quae perfecerant, promptiores constituit eos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장9)
Iam uero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:18)
Animos domet ille feroces
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, X 2:1)
— Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indiuisumque natura, id error humanus separat et a uero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:6)
Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coaceruabo rationes;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:16)
Ferox atque inquies linguam litigiis exercet:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:11)
Caesar item producit copias celeriterque eis instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit, sine dubio existimans ultro adversarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissent, acie secum concursuros propiusque se accessuros.
(카이사르, 아프리카 전기 58:2)
Laudat promptos Pompeius atque in posterum confirmat, segniores castigat atque incitat.
(카이사르, 내란기, 1권 3:2)
Nam ut ad bella suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minime resistens ad calamitates ferendas mens eorum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 19장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION