라틴어 문장 검색

is dictator C. Servilium Ahalam magistrum equitum dixit, iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in verba sua iuratos centuriaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 18:1)
iustitio indicto dilectuque habito Furius ac Valerius ad Satricum profecti, quo non Volscorum modo iuventutem Antiates ex nova subole lectam sed ingentem Latinorum Hernicorumque vim conciverant ex integerrimis diutina pace populis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 75:1)
ita prodicta die in Petelinum lucum extra portam Flumentanam, unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi indictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 216:1)
itaque ex senatus consulto populique iussu bellum Praenestinis indictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 234:1)
quattuor legionibus quaternum milium scriptis, exercitu indicto ad portam Esquilinam in posteram diem, ad Satricum profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 238:1)
creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgavere leges omnes adversus opes patriciorum et pro commodis plebis, unam de aere alieno, ut deducto eo de capite quod usuris pernumeratum esset, id quod superesset triennio aequis pensionibus persolveretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 366:1)
huius generis orationes ubi accipi videre, novam rogationem promulgant, ut pro duumviris sacris faciundis decemviri creentur ita ut pars ex plebe, pars ex patribus fiat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 396:1)
legum quoque latores adversus tantum apparatum adversariorum et ipsi causam plebis ingentibus animis armant concilioque plebis indicto tribus ad suffragium vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 400:2)
simul quod eo tempore quo promulgatum de multa eius traditur aut et huic rogationi, qua se in ordinem cogi videbat, obsistere potuit, aut ne illas quidem propter quas et haec lata erat impedire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 408:1)
inter dictaturam abdicatam novamque a Manlio initam ab tribunis velut per interregnum concilio plebis habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 410:1)
Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum indicta comitia essent, ita se gerere ut negando iam sibi velle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod dissimulando petebant plebem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 414:1)
consenuisse iam secum et rogationes promulgatas et vim omnem tribuniciae potestatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 415:2)
si coniuncte ferre ab se promulgatas rogationes vellent, esse quod eosdem reficerent tribunos plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 420:2)
perlaturos enim quae promulgaverint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 420:3)
nec se tribunatum nec illos ea quae promulgata sint habituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 421:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION