라틴어 문장 검색

forte postero die quam Subota classis tenuit quinque et triginta naves, quas hippagogus vocant, ab Elaea profectae cum equitibus Gallis equisque Phanas promunturium Chiorum petebant, unde transmittere in Macedoniam possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 344:1)
has naves per altum ferri cum ex specula signum datum Antenori esset, profectus ab Subotis inter Erythrarum promunturium Chiumque, qua artissimum fretum est, iis occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 345:1)
Demetrium est portus in promunturio quodam Samothracae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 59:1)
non ecastor vilis emptu est, modio qui venit salis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 24)
hi autem naturaliter si sint bene positi habeantque acroteria sive promunturia procurrentia, ex quibus introrsus curvaturae sive versurae ex loci natura fuerint conformatae, maximas utilitates videntur habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장2)
eae autem structurae, quae in aqua sunt futurae, videntur sic esse faciendae, uti portetur pulvis a regionibus, quae sunt a Cumis continuatae ad promunturium Minervae, isque misceatur, uti in mortario duo ad unum respondeant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장5)
pinguntur enim portus, promunturia, litora, flumina, fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장5)
Marmor non eodem genere omnibus regionibus procreatur, sed quibusdam locis glaebae ut salis micas perlucidas habentes nascuntur, quae contusae et molitae praestant operibus utilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장1)
fit sonitus ut ostenderet serpentum magnitudinem, quorum in lapsu fluctus movebantur, quia ait 'tranquilla per alta'. salo dicimus et salum, unde est 'salo', et sal salis, ut spumas salis aere secabat et sale tabentes artus in litore ponunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2091)
Scipio, quod esset proximum promunturium percunctatus, cum Pulchri promunturium id vocari audisset, placet omen inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 380:2)
'salo' autem venit ab eo quod est hoc salum sali, nam sale tabentes ab eo quod est hic sal salis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5372)
est enim Cnemis promontorium, in quo Opuntii Locri positi sunt, a quibus originem trahunt qui in Italia sunt, et appellantur Epizephyrii, quod Zephyrium promontorium vocatur a Graecis, in quo sunt conditi Locri qui in Graecia sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 39910)

SEARCH

MENU NAVIGATION