라틴어 문장 검색

et privato Othoni nuper atque eadem dicenti nota adulatio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장8)
igitur arma in occasionem distulere, Vespasianus Mucianusque nuper, ceteri olim mixtis consiliis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 7장5)
pulsus Placentia, caesis nuper auxiliis, etiam per concursum exploratorum, crebra magis quam digna memoratu proelia, inferior, propinquante Fabio Valente, ne omne belli decus illuc concederet, reciperare gloriam avidius quam consultius properabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장3)
sed invisum memoria delationum expositumque ad invidiam Marcelli nomen inritaverat Caecinam, ut novus adhuc et in senatum nuper adscitus magnis inimicitiis claresceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장3)
in hunc modum etiam Vitellius apud milites disseruit, praetorianos nuper exauctoratos insectatus, a quibus falsos rumores dispergi, nec ullum civilis belli metum adseverabat, suppresso Vespasiani nomine et vagis per urbem militibus qui sermones populi coercerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 96장4)
ipsis nec numerum parem pulsarum nuper legionum, et quamquam atrociter loquerentur, minorem esse apud victos animum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장5)
urgebatur maxime septima legio, nuper a Galba conscripta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장8)
plura ad tertianos, veterum recentiumque admo- nens, ut sub M. Antonio Parthos, sub Corbulone Armenios, nuper Sarmatas pepulissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장6)
mox, ut praeberi ora contumeliis et posita omni ferocia cuncta victi patiebantur, subit recordatio illos esse qui nuper Bedriaci victoriae temperassent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장12)
Plotium Grypum, nuper a Vespasiano in senatorium ordinem adscitum ac legioni praepositum, ceterosque sibi fidos apertius monuit, hique omnes de festinatione Primi ac Vari sinistre et Muciano volentia rescripsere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장6)
Vitellius Claudium Iulianum (is nuper classem Misenensem molli imperio rexerat) permulcendis militum animis delegit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장5)
neque omnis eques concors, adiunctis quibusdam, qui nuper apud Narniam dediti fortunam partium speculabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장7)
esse secum veteranas cohortis, quibus nuper Othonis legiones procubuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장16)
nuper certe caeso Quintilio Varo pulsam e Germania servitutem, nec Vitellium principem sed Caesarem Augustum bello provocatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장19)
sic olim Sacrovirum et Aeduos, nuper Vindicem Galliasque singulis proeliis concidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION