라틴어 문장 검색

quod enim nos modo dicimus per praepositionem nomini copulatam sequente verbo, antiqui verso ordine praepositionem detractam nomini iungebant verbo, ita tamen ut esset una pars orationis, et faciebant honestam elocutionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1473)
In eo libro Cicero, cuin dixisset verba haec aufugio et aufero composita quidem esse ex praepositione ab et ex verbis fugio et fero, sed eam praepositionem, quo fieret vox pronuntiatu audituque lenior, versam mutatamque esse in au syllabam coeptumque esse dici aufugio et aufero pro abfugio et abfero - cum haec, inquam, ita dixisset, tum postea super eadem particula ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 3:1)
et sciendum est, quia, quotiens praemittimus nomen cuiuslibet generis et interposito pronomine pronomen proprii nominis genus sequitur, ut Sallustius est in carcere locus, quod Tullianum appellatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1597)
Sed illud magis inspici quaerique dignum est, versane sit et mutata ab praepositio in au syllabam propter lenitatem vocis, an potius au particula sua sit propria origine et proinde ut pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 9:1)
Quidue sibi proprium deffendit littera quidue Sillaba, quid proprii iuris sibi dictio seruat, Quid proprie proprium nomen sibi vendicat, aut quid Appropriat uerbum sibi, quid pronomen adoptat, Quid relique partes proprio sibi iure reseruant, Quid nomen proprie designat, quid peregrine Insinuat, quid uerba notant, pronomina signant;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION