라틴어 문장 검색

ideo et stilus lectione requiescit, et ipsius lectionis taedium vicibus levatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 405:5)
cum ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare haec studia vel non vacabit vel non libebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 413:2)
ita enim probanda atque improbanda discernet, si stilo facultas continget, auditione indicium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 26:2)
at si tam negligens ei stilus fuerit, ut emendationem non recipiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 57:1)
narrationes stilo componi quanta maxima possit adhibita diligentia volo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 59:2)
nam mihi cum facilius tum etiam multo videtur magis utile, facto silentio unum aliquem (quod ipsum imperari per vices optimum est) constituere lectorem, ut protinus pronuntiationi quoque assuescant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 93:1)
primum quia emendationem auribus modo accipiunt, divisionem vero ad cogitationem etiam et stilum perferunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 117:1)
verum hi pronuntiatione quoque famam dicendi fortius quaerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 181:1)
qualis est ille, vis videndi et eloquendi de rebus civilibus sibi cum quadam persuasione et quodam corporis et eorum, quae dicet, pronuntiatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 231:3)
omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores tradiderunt, quinque partibus constat, inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione sive actione, utroque enim modo dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 32:1)
haec cuncta corrumpit ac propemodum perdit indecora vel voce vel gestu pronuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 34:1)
nam cum dupliciter primum divisisset in inventionem atque elocutionem, res ac dispositionem inventioni, verba et pronuntiationem elocutioni dedit quintamque constituit, communem ac velut custodem omnium, memoriam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 38:2)
Dion inventionem modo et dispositionem tradidit sed utramque duplicem, rerum et verborum, ut sit elocutio inventionis, pronuntiatio dispositionis, his quinta pars memoriae, accedat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 39:2)
namque in his singulis rhetorice tota est, quia et inventionem et dispositionem et elocutionem et memoriam et pronuntiationem quaecunque earum desiderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 46:1)
quid fiet alioqui, si spatium componendi orationem stilo non fuerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 297:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION