라틴어 문장 검색

Et Apronianum Romae decrevit esse praefectum, Octavianum proconsulem Africae, Venusto vicariam commisit Hispaniae, Rufinum Aradium comitem Orientis, in locum avunculi sui Iuliani, recens defuncti, provexit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 4:2)
Felice enim largitionum comite profluvio sanguinis repente exstincto, eumque comite Iuliano secuto, vulgus publicos contuens titulos, Felicem Iulianum Augustumque pronuntiabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 5:2)
quod horum periti minus laetum esse pronuntiabant aliena pervadere molienti rectori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 7:3)
Quocirca et ipse et visorum interpretes, praesentia contemplantes, diem secutum, qui erat quartum decimum kalendas Aprilis, observari debere pronuntiabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 3:2)
Ideoque hoc nimis cavendum, quod militem celsi nominis cum bellatoriis iumentis exstinxit, et hoc modo contacta loca nec intueri nec calcari debere fulgurales pronuntiant libri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 13:3)
Qui cum neque pervadere foraminum aditus, nec amendatos intus prolicere possent ad decernendum, collectam stipulam et sarmenta specuum faucibus aggesserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 30:2)
Laxata itaque acies prima Persarum, leni ante, dein concito gradu, calefactis armis retrorsus gradiens propinquam urbem petebat, quam sequebatur miles itidem fessus in campis torridis ad usque diei finem a lucis ortu decernens, eiusque occipitiis pertinacius haerens, omnem cum Pigrane et Surena et Narseo, potissimis ducibus, ad usque Ctesiphontis muros egit praecipitem, adversorum feriens suras et terga.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 12:1)
Et ne sagittariorum procursus nostrorum cuneos disiectaret, illatis concitatius signis, spiculorum impetum fregit, datoque ad decernendum sollemniter signo, denseti Romani pedites confertas hostium frontes, nisu protruserunt acerrimo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 17:1)
Quae dum sine respectu periculi sui, redintegrare festinat, ex alia parte cataphractorum Parthicus globus centurias adoritur medias, ac sinistro cornu inclinato acriter superfusus, faetorem stridoremque elephantorum impatienter tolerantibus nostris, contis et multiplicatis missilibus decernebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 4:1)
Quae dum ultro citroque ordinantur, hostiis pro Ioviano caesis, extisque inspectis, pronuntiatum est eum omnia perditurum, si intra vallum remansisset (ut cogitabat), superiorem vero fore profectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 1:1)
Cumque multorum taedio quos votorum inanitas cruciabat, tandem finita nocte lux advenisset, in unum quaesito milite omni, progressus Valentinianus in campum, permissusque tribunal ascendere celsius structum, comitiorum specie, voluntate praesentium secundissima, ut vir serius rector pronuntiatur .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 2:1)
Indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse diu volvens, et magnitudine urgentium negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum ratus, quintum Kalendas Aprilis, productum eundem Valentem in suburbanum, universorum sententiis concinentibus - nec enim audebat quisquam refragari, - Augustum pronuntiavit, decoreque imperatorii cultus ornatum, et tempora diademate redimitum, in eodem vehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparitoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 3:1)
Nam si principem legitimum prodidissent, vel ipsa Iustitia iure caesos pronuntiaret;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 10:2)
Quibus imperator rudis quidem, verum spectator adhuc aequissimus rerum, antequam adulationum perniciosis illecebris captus rem publicam funeribus perpetuo deflendis affligeret, in commune consultans pacem dari oportere decrevit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 8:1)
Itemque aliud audiebatur horrendum, quod ubi debitorum aliquem egestate obstrictum nihil reddere posse discebat, interfici debere pronuntiabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION