라틴어 문장 검색

Sacrorum pleraque initia in Graecia participaui.
(아풀레이우스, 변명 53:8)
at ego, ut dixi, multiiuga sacra et plurimos ritus et uarias cerimonias studio ueri et officio erga deos didici.
(아풀레이우스, 변명 53:12)
nec hoc ad tempus compono, sed abhinc ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam ueneram publice disserens de Aesculapii maiestate eadem ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui.
(아풀레이우스, 변명 53:13)
- Etiamne cuiquam mirum uideri potest, cui sit ulla memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium quaedam sacrorum crepundia domi adseruare atque ea lineo texto inuoluere, quod purissimum est rebus diuinis uelamentum?
(아풀레이우스, 변명 54:1)
sed enim mundissima lini seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed opertui quoque rebus sacris usurpatur.
(아풀레이우스, 변명 54:3)
quapropter facile intellego hasce ei tot initiorum enumerationes nugas uideri, et fors anne ob hanc diuini contumaciam non inducat animum uerum esse quod dixi, me sanctissime tot sacrorum signa et memoracula custodire.
(아풀레이우스, 변명 54:12)
testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi mercede deuersabatur.
(아풀레이우스, 변명 55:2)
quaesisse causas ex seruo suo, quem Oeae reliquerit, eumque sibi de meis et Quintiani nocturnis sacris indicasse.
(아풀레이우스, 변명 56:6)
"et sic illa propitiata totam civitatem absoluit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:29)
"Immo iam dudum perii, nisi tu propitiaris."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:14)
"Propheta sic propitiatus herbulam quampiam ob os corporis et aliam pectori eius imponit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:63)
"Dies a primis cunabulis huius urbis conditus crastinus advenit, quo die sol mortalium sanctissimum deum Risum hilaro atque gaudiali ritu propitiamus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:5)
"sed melius de te doctrinaque tua praesumo, qui praeter generosam natalium dignitatem, praeter sublime ingenium, sacris pluribus initiatus profecto nosti sanctam silentii fidem."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:10)
"Sacra diae praetereuntur, templa deformantur, pulvinaria proteruntur,caerimoniae negleguntur;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:14)
"Puellae supplicatur, et in humanis vultibus deae tantae numina placantur, et in matutino progressu virginis victimis et epulis Veneris absentis nomen propitiatur, iamque per plateas commeantem populi frequenter floribus sertis et solutis apprecantur."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION