라틴어 문장 검색

Nuper enim partae cenae non inmemor arte Hanc, ut fallatur, secum prandere precatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:5)
Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장15)
Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: "Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장2)
Propitius sit nobis Dominus, ne derelinquamus legem et iustificationes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장21)
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장22)
Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장37)
Si bene valetis et filii vestri, et res vestrae ex sententia sunt vobis, precans refero quidem Deo maximam gratiam, in caelum spem habens;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장20)
super crepidinem contra altare provoluti rogabant, ut sibi propitius factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur, sicut lex declarat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장26)
Et haereant, inquam, precor;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:1)
Id uero hactenus egimus ut quae indignissima tibi uidebatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres, quosque impunitos querebare uideres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres infelicioremque fore si diuturnior, infelicissimam uero si esset aeterna;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 4:1)
quos ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium ueluti aegros ad medicum duci oportebat ut culpae morbos supplicio resecarent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:3)
Caesar Hispali[m] cum contendisset, legati de precatum venerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:1)
omnis enim multitudo oppidanorum armis proiectis munitionibusque suis relictis, veste ea sumpta qua supplices dominantis deprecari consuerunt, sacrisque omnibus prolatis quorum religione precari offensos iratosque animos regum erant soliti, advenienti Caesari occurrerunt seque ei dediderunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 32:4)
"hos Mariae cultus, haec munera nostra precamur reginae regina feras.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:115)
maneant inmota precamur certaque perpetui sint argumenta pudoris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION