라틴어 문장 검색

Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris agricolae et pandas ratibus posuere carinas, viminibus salices fecundae, frondibus ulmi, at myrtus validis hastilibus et bona bello cornus, Ituraeos taxi torquentur in arcus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:7)
Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum vela traham et terris festinem advertere proram, forsitan et, pingues hortos quae cura colendi ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti, quoque modo potis gauderent intiba rivis et virides apio ripae, tortusque per herbam cresceret in ventrem cucumis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:1)
Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni trahuntque siccas machinae carinas ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni nec prata canis albicant pruinis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 41)
te pauper ambit sollicita prece ruris colonus, te dominam aequoris quicumque Bithyna lacessit Carpathium pelagus carina;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 352)
o quantus instat navitis sudor tuis tibique pallor luteus et illa non virilis heiulatio preces et aversum ad Iovem, Ionius udo cum remugiens sinus Noto carinam ruperit opima quodsi praeda curvo litore porrecta mergos iuverit, libidinosus immolabitur caper et agna Tempestatibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 107)
signum recursus regia ut fulsit rate et clara laetum remigem monuit tuba, aurata primas prora designat vias aperitque cursus, mille quos puppes secent.
(세네카, 아가멤논 10:4)
aurea pellis maiusque mari Medea malum, merces prima digna carina.
(세네카, 메데아 6:18)
hac sum, fateor, digna carina, quae te genui, quae tibi lucem atque imperium nomenque dedi Caesaris amens.
(세네카, 옥타비아 5:27)
. Idaeus prora fremuit leo, tigris puppe sedet Gangetica.
(세네카, 오이디푸스 6:33)
mille qui ponto pariter carinas
(세네카, Troades 1060:1)
Qualis Thesea iacuit cedente carina languida desertis Cnosia litoribus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 31)
nec mihi Cassiope salvo visura carinam, omniaque ingrato litore vota cadunt.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 172)
hunc infamis arnor versis dare terga carinis iussit et extremo quaerere in orbe fugam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1623)
iam tibi Iasonia nota est Medea carina et modo servato sola relicta viro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24b18)
VIDI te in somnis fracta, mea vita, carina Ionio lassas ducere rore manus, et quaecumque in me fueras mentita fateri, nec iam umore gravis tollere posse comas, qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen, aurea quam molli tergore vexit ovis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26a1)

SEARCH

MENU NAVIGATION