라틴어 문장 검색

Ideo senectam mille in annos prorogo.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Cornix et ovis: Multos lacessere debiles et cedere fortibus.7)
Regulus qui speraret aliquid ex novis tabulis, quia nuper captare eum coeperat, medicos hortari rogare, quoquo modo spiritum homini prorogarent.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 7:3)
ipsius quod, sit licet - sicut est - ab omni ambitione longe remotus, debet tamen ei iucundus honor esse ultro datus, meo quod aliquanto magis me delectat mandatum mihi officium, postquam par Cornuto datum video.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 2:2)
Nihil enim tam contrarium quam si advocatus a senatu datus defenderem ut reum, cui opus esset ne reus videretur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 3:2)
Nam in scrinio eius datus a Caro de me libellus inventus est;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 14:2)
Idem quam reverenter, quam fideliter amicos colat, multorum supremis iudiciis, in his Anni Bassi gravissimi civis, credere potes, cuius memoriam tam grata praedicatione prorogat et extendit, ut librum de vita eius - nam studia quoque sicut alias bonas artes veneratur - ediderit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 5:1)
Quamquam sic amasti iuvenem ut hoc potius quam de illo sileri velis, a me praesertim cuius praedicatione putas vitam eius ornari, memoriam prorogari, ipsamque illam qua est raptus aetatem posse restitui.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 3:2)
Omnes ego qui magnum aliquid memorandumque fecerunt, non modo venia verum etiam laude dignissimos iudico, si immortalitatem quam meruere sectantur, victurique nominis famam supremis etiam titulis prorogare nituntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 3:1)
Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, Quid vox mutandis ingeniosa sonis, Quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 69)
persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aevis tam procul a patria est horridiorve locus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 335)
quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis, is datus a vobis est mihi nuper honor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1425)
"donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta detulerit flavis in mare Thybris aquis, non mihi dentosa crinem depectere buxo, non ungues ferro subsecuisse licet, non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos, quamvis perpetua sit mihi lege datus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권152)
Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque perdidit et leto est ultimus ipse datus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권300)
Utque Iovis Libyci templum violare parantes, Acta noto vultus condat harena tuos . Utque necatorum Darei fraude secundi , Sic tua subsidens devoret ora cinis . Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto, Sit frigus mortis causa famesque tuae . Aut ut Atarnites , insutus pelle iuvenci Turpiter ad dominum praeda ferare tuum . Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei, Qui datus est leto coniugis ense suae . Quosque putas fidos , ut Larisaeus Aleuas Vulnere non fidos experiare tuo . - Utque Milo , sub quo cruciata est Pisa tyranno , Vivus in occultas praecipiteris aquas . Quaeque in Aphidantum Phylaceia regna tenentem A Iove venerunt , te quoque tela petant . - Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris, Nudus Achillea destituaris humo .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 15:2)
tibi nos debere fatemur, quod datus est verbis ad amicas transitus aures.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION