라틴어 문장 검색

sin hoc et ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris natura ipsa praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope possent a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omnibus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris sententiis esse pereundum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 1:6)
Quid est quo praescriptum aliquod aut formulam exprimas, cum in suo quidque genere praestet et genera plum sint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 1:8)
cui leges inponit, praescribit, iubet, vetat quod videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 1:2)
Facile patior te isto modo agere, etsi iniquum est praescribere mihi te, quem ad modum a me disputari velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:1)
& Medii pars linearis [epsilon][gamma] lege praescripta movetur, id est lege oscillantis Penduli:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 46:8)
Ex praescripto ergo consilii communis exaggerata verborum volubilitate, unde aut qui essemus, haud dubie credentibus indicavimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:28)
Ideo senectam mille in annos prorogo.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Cornix et ovis: Multos lacessere debiles et cedere fortibus.7)
Regulus qui speraret aliquid ex novis tabulis, quia nuper captare eum coeperat, medicos hortari rogare, quoquo modo spiritum homini prorogarent.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 7:3)
Idem quam reverenter, quam fideliter amicos colat, multorum supremis iudiciis, in his Anni Bassi gravissimi civis, credere potes, cuius memoriam tam grata praedicatione prorogat et extendit, ut librum de vita eius - nam studia quoque sicut alias bonas artes veneratur - ediderit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 5:1)
Quamquam sic amasti iuvenem ut hoc potius quam de illo sileri velis, a me praesertim cuius praedicatione putas vitam eius ornari, memoriam prorogari, ipsamque illam qua est raptus aetatem posse restitui.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 3:2)
Omnes ego qui magnum aliquid memorandumque fecerunt, non modo venia verum etiam laude dignissimos iudico, si immortalitatem quam meruere sectantur, victurique nominis famam supremis etiam titulis prorogare nituntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 3:1)
Principia praescripta efficaces celeresque modos ad rem gerendam adhuc requirunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 218:7)
praescriptis quam quia condens efflavit fuditque modis, sit facta necesse est.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3277)
nec torquere facem potis est ad signa trionum orbe nec obliquo portas aquilonis adire nec solitum conversus iter revocare retrorsum, hic erit ergo deus, praescriptis lege sub una deditus officiis?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권103)
cur sibi praescriptum non commutabile fatum ut captiva putat?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2143)

SEARCH

MENU NAVIGATION