라틴어 문장 검색

At ferus Hippomedon quamquam iam sentit inane auxilium et seram rapto pro corpore pugnam, it tamen et caecum rotat inrevocabilis ensem, vix socios hostesque, nihil dum tardet euntem, secernens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권96)
nec mole liquenti contentus carpit putres servantia ripas arbusta annosasque trabes eiectaque fundo saxa rotat, stat pugna impar amnisque virique, indignante deo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권209)
non tulit Amphion vultumque et in ora loquentis telum immane rotat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권344)
"quatit ille sacras in pectora pinus sanguineosque rotat crines et vulnera cursu exanimat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권59)
At Tyrii, quae sola salus, caput omne coronant murorum, nigrasque sudes et lucida ferro spicula et arsuras caeli per inania glandes saxaque in adversos ipsis avolsa rotabant moenibus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권234)
idem altas turres saxis et turbine crebro laxat, agit turmas idem atque in sanguine fumat, nunc spargit torquens volucri nova vulnera plumbo, nunc iaculum excusso rotat in sublime lacerto, nullaque tectorum subit ad fastigia, quae non deferat hasta virum perfusaque caede recurrat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권336)
- verum avidi et tormenta rotant et molibus urgent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권390)
iamque et quadriiugo celsum petit Haemona curru, horrendumque manu telum rotat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권356)
Regum fortuna casus praecipites rotat.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, R5)
et dictator proruto vallo iam in castra proelium intulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 311:3)
ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars vellerent vallum atque in fossas proruerent nec virtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 198:1)
dolabrae calonibus dividuntur ad vallum proruendum fossasque implendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 528:1)
dato deinde signo paulo ante lucem, quod aestivis noctibus sopitae maxime quietis tempus est, proruto vallo erupit acies, stratos passim invadit hostes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 529:1)
tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 65:2)
albam, unde ipsi oriundi erant, a fundamentis proruerunt, ne stirpis, ne memoria originum suarum exstaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 190:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION