라틴어 문장 검색

' Caesar illum adhortatus atque omnibus laudibus prosecutus dat signum pugnae.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:7)
Eadem suum quisque contubernalem, amicum, notum prosequens erat obtestatus, ne suam atque omnium falleret opinionem, quorum iudicio delectus ad pugnam proficisceretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:7)
In his rebus occupato Caesare militesque hortante remigum magnus numerus et classiariorum ex longis navibus nostris in molem se eiecit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:1)
At fortuna, quae plerumque eos quos plurimis beneficiis ornavit ad duriorem casum reservat, superiorum temporum dissimilis Euphranorem prosequebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:6)
Hortatur, cuius imperatoris ductu VIIII annis rem publicam felicissime gesserint plurimaque proelia secunda fecerint, omnem Galliam Germaniamque pacaverint, ut eius existimationem dignitatemque ab inimicis defendant.
(카이사르, 내란기, 1권 7:11)
Litteris perlectis Domitius dissimulans in consilio pronuntiat Pompeium celeriter subsidio venturum hortaturque eos, ne animo deficiant quaeque usui ad defendendum oppidum sint parent.
(카이사르, 내란기, 1권 19:1)
tribunos militum et praefectos circummittit atque hortatur, non solum ab eruptionibus caveant, sed etiam singulorum hominum occultos exitus adservent.
(카이사르, 내란기, 1권 21:3)
mandat, ut Libonem de concilianda pace hortetur;
(카이사르, 내란기, 1권 26:7)
Pro quibus rebus hortatur ac postulat, ut rem publicam suscipiant atque una secum administrent.
(카이사르, 내란기, 1권 32:13)
Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex castris procurrebant contumeliosisque vocibus prosequebantur nostros:
(카이사르, 내란기, 1권 69:1)
Hac adiuncta ad reliquas naves cursum Massiliam versus perficit praemissaque clam navicula Domitium Massiliensesque de suo adventu certiores facit eosque magnopere hortatur, ut rursus cum Bruti classe additis suis auxiliis confligant.
(카이사르, 내란기, 2권 3:4)
hinc ad repellendum et prosequendum hostem procurrebant.
(카이사르, 내란기, 2권 8:5)
At sunt, qui vos hortentur, ut a nobis desciscatis.
(카이사르, 내란기, 2권 32:6)
Haec cum agerentur, nuntii praemissi ab rege Iuba venerunt, qui illum adesse cum magnis copiis dicerent et de custodia ac defensione urbis hortarentur.
(카이사르, 내란기, 2권 36:5)
Dat suis signum Saburra, aciem constituit et circumire ordines atque hortari incipit;
(카이사르, 내란기, 2권 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION