라틴어 문장 검색

Dixit ea quae a diacono audita erant, se mandasse, se iurasse, eaque se esse facturum, continuoque omnia eo tenore quo dictaverat, prosecutus est.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 5:3)
Quis verbis explicet, quis digno praeconio prosequatur, quantum incomparabiliter gloriosius atque fructuosius habeat ex vestro sanguine feminas virgines Christus quam viros consules mundus?
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem3)
Pignera sanctitatis vestrae, praecipue ipsam sanctitate praecipuam debito vestris meritis officio dilectione domini salutamus.
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem15)
Saluto vos non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 7:12)
Multum vos salutat et narrat gaudia de Gaviniano, quod ab illa sua causa misericordia dei liberatus non solum Christianus sed etiam fidelis sit valde bonus per pascha proxime baptizatus, in corde atque in ore habens gratiam quam percepit.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 4)
Saluto etiam pignus pacis, quod domino deo nostro adiuvante feliciter accepisti, ea dilectione qua debeo.
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 2:12)
alio uno verbo congruo prosecutus est dicendo
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:17)
Postremo quis basilicae ianuam ingredi cupientibus clausit, ut in eodem domino per quem nos salutatis, eandem salutem nobiscum habere nolitis?
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 2:16)
salutem vero meam commendo precibus tuis, poscens et ipse a domino, ut dedicationem tantae fabricae pacis prosperitas prosequatur.
(아우구스티누스, 편지들, 62. (A. D. Epist. CCLXIX) Beatissimo Ac Venerabili Fratri et Consacerdoti Nobilio Augustinus7)
Senatus consurrexit et prosequebatur Catonem in carcerem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 9:7)
Tum contio universa, quae ad sententiam de Scipione ferendam convenerat, relicto tribuno, Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 6:1)
Sed ubi deblateratis versuum multis milibus finem aliquando fecit egressique inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, quidnam existimaret, percontati sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 11:1)
Imus una qui tum aderamus prosecutique eum sumus ad domum quo pergebat, et cum eo simul introgressi sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 4:2)
Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 12:2)
Nos ergo familiares eius circumfusi undique eum prosequebamur domum, cum inde subeuntes montem Cispium conspicimus insulam quandam occupatam igni multis arduisque tabulatis editam et propinqua iam omnia flagrare vasto incendio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION