라틴어 문장 검색

Ac pyxinum quoque eodem accommodatum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 56:6)
Sed et diu continere utrumlibet, et id bis aut ter die facere, prout uehemens malum est, necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 3:2)
Eadem autem conpositio tonsillis, uuae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 5:6)
idque medicamentum, prout opus est, aut ex melle aut ex uino liquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 9:2)
atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 7:3)
cuti uero superinponendum emplastrum aliquod ex is, quae recentibus uulneribus accommodata sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 6:4)
Potestque ea ratione et os coire et uulnus sanescere, illud suo tempore, hoc prout se habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 28:4)
Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout aut nerui ualent, aut ossa huc illucue se dederunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 3:1)
Primo quod doctissimus Des tangs egregiam edidit horum librorum interpretationem vernaculam, adjunctis ipsius Celsi verbis, qualia apud Targam leguntur). Deinde idem de medicina opus retractavi, ideo quod admodum eruditus de Renzi Neapolitanus publici juris fecit majorem hujus scriptoris editionem). Quo saepius autem Celsum perlegebam, eo magis me detinuit cum dicendi nitor ac brevitas tum perspicacitas judicii sensusque verax et ad agendum accommodatus, quibus omnibus genuinam nobis repraesentat civis Romani imaginem.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.2)
arterias], quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur, et inflammationem, quam Graeci φλεγμονήν nominant, excitat, eaque inflammatio talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 15:4)
Id enim fecisse, quia non ab obscuris causis, neque a naturalibus actionibus, quae apud eos diversae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, medendi vias traxerint.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 32:3)
Dolor autem articulorum, prout in pedibus, manibusve, aut alia qualibet parte sic est, ut eo loco nervi contrahantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 6:4)
inter utrumque deinde, prout vires sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 9:5)
Ex quo incidit, ut alia atque alia summi auctores, quasi sola, venditaverint, prout cuique cesserant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, Caput I. De morborum generibus. 5:5)
Curationum vero diversa genera sunt, prout auctores aliquos habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION