라틴어 문장 검색

natura enim in providendo non deficit ab hominis providentia, quia si deficeret, effectus superaret causam in bonitate:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:3)
Ergo ab hac providentia natura non deficit in suis ordinatis. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:8)
Hic Pirrus 'Heram' vocabat fortunam, quam causam melius et rectius nos 'divinam providentiam' appellamus. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:5)
'reposita', scilicet in Dei providentia ecterna. 20.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:6)
Duos igitur fines providentia illa inenarrabilis homini proposuit intendendos :
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:13)
et cum privatus esset, et cum magistratum summum gereret, de Dei optimi maximi providentia, semper cum metu religioso locutus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.116)
At Dei optimi maximi munere et providentia factum est, ut, apud exercitum cum imperio esset Washingtonius, usque dum, hostibus ubique debellatis, pacem virtute conciliaret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.215)
Et, ut primum de servis loquamur, iocone an serio putas esse hominum genus quod di inmortales nec cura sua nec providentia dignentur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:3)
Alii putant Romulum vel altiore prudentia vel certi numinis providentia ita primos ordinasse menses, ut, cum praecedens Marti esset dicatus, deo plerumque hominum necatori, ut Homerus naturae conscius ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 9:1)
Sed divinae providentiae vicit instantia, quae creditur iuvisse partum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 55:1)
ideo in insula Delo ad confirmandam fidem fabulae aedes Providentiae, quam ναὸν Προνοίας ἀθηνᾶς appellant, apta religione celebratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 55:2)
Hinc est quod providentia naturae similitudinem natorum atque gignentium ex ipso quoque nutricatu praeparans fecit cum ipso partu alimoniae copiam nasci.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 16:1)
Contra Virgilius non solum novit et meminit, sed omnipotentiam quoque eidem tribuit, quam et philosophi qui eam nominant nihil sua vi posse sed decreti sive providentiae ministram esse voluerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 8:3)
Tria sunt enim, quae ex animae providentia accipit corpus animalis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 23:2)
nam Prometheus vir prudentissimus fuit, unde etiam Prometheus dictus est ἀπο` τῆσ προμηθείασ, id est a providentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 426)

SEARCH

MENU NAVIGATION