라틴어 문장 검색

Hanc ob rationem fieri potest ut hodie genus humanum provocationum quae adsunt gravitatem haud percipiat, atque “facultas hominis imperium male adhibendi constanter augescit”, cum “libertatis normae desunt, sed solum opinatae utilitatis securitatisque sunt necessitates”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:4)
Si obiectivae veritates non dantur neque solida principia, praeter voluntatem propriis optatibus ac proximis necessitatibus satisfaciendi, quosnam limites habere possunt homines venumdati, criminum factio, narcoticorum mercatus, comercium adamantium cruentatorum vel pellium periturorum animalium?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:5)
162. Difficultas, ut serio animo haec accipiatur provocatio, cum deteriore coniungitur condicione ethica et culturali quae detrimentum oecologicum comitatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 210:1)
Res politica et industria machinalis segniter se gerunt et procul omnino a mundanis provocationibus solvendis absunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:5)
Eo quod quaestio increbruit eiectamentorum marium atque illorum locorum tuendorum ultra nationales fines, provocatio producitur specialis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 225:3)
Apparet sic magna provocatio culturalis, spiritalis et educativa quae latos regenerationis processus implicabit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 259:4)
Hac de causa audemus iterum hanc pretiosam provocationem proponere:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 265:3)
Quapropter nova prostat institutionis provocatio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 268:4)
Ita indicat nobis provocationem ad realitatem sub Trinitatis lumine interpretandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 303:5)
Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 32장3)
Se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exsilium proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret neve ex sua contentione seditio oreretur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 34장5)
Postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장72)
non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장11)
Ceterum socius et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus, qui tametsi a principio plerisque ex factione eius corruptis acerrime regem impugnauerat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in prauum abstractus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장2)
opes factionis, vestra patientia, ius nullum, ac maxime quod innocentiae plus periculi quam honoris est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION