라틴어 문장 검색

quibus lectis cognovi non satis prudenter fecisse Philotimum, qui, cum abs te mandata haberet, ut scribis de omnibus rebus, ipse ad me non venisset, litteras tuas misisset, quas intellexi breviores fuisse, quod eum perlaturum putasses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 2 1:2)
quam ob rem camino luculento utendum censeo (idem Mucio et Manilio placebat), praesertim qui sagis non abundares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 10 2:3)
sed cum intellegerem quid sentires, prudenter te arbitrabar videre quid posses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 3 3:2)
in castris meis legiones sunt veteranae . . tres, tironum vel luculentissima ex omnibus una, in castris Bruti una veterana legio, altera bima, octo tironum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 24 4:5)
nam iam duobus factis libris, in quibus novendialibus iis feriis quae fuerunt Tuditano et Aquilio consulibus sermo est a me institutus Africani paulo ante mortem et Laeli, Phili, Manili, P. Q. Tuberonis et Laeli generorum, Fanni et Scaevolae, sermo autem in novem et dies et libros distributus de optimo statu civitatis et de optimo cive (sane texebatur opus luculente hominumque dignitas aliquantum orationi ponderis adferebat), ii libri cum in Tusculano mihi legerentur audiente Sallustio, admonitus sum ab illo multo maiore auctoritate illis de rebus dici posse si ipse loquerer de re publica, praesertim cum essem non Heraclides Ponticus sed consularis et is qui in maximis versatus in re publica rebus essem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 1:2)
exsecratur luculentis sane versibus apud Ennium Thyestes, primum ut naufragio pereat Atreus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:8)
id cum constanter prudenterque fit, eius modi adpetitionem Stoici βούλησιν appellant, nos appellemus voluntatem, eam illi putant in solo esse sapiente;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 12:4)
atque haec pleraque sunt prudenter acuteque disserentium, illa quidem ex rhetorum pompa:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:2)
Idem comprobatur experimento luculento.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 31:5)
Recitabat καταστερισμῶν eruditam sane luculentamque materiam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 2:1)
Prudenter autem constituis interim navibus, interim vehiculis uti, prout loca suaserint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 163)
47. Huic adduntur communicationis socialis instrumentorum digitalis provinciae vires, quae cum ubique adsunt, progressioni non favent facultatis prudenter vivendi, alte cogitandi, studiose amandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:1)
Hominis libertas aliquid ad certam progressionem prudenter conferre potest, attamen nova quoque damna, novas aegritudinis causas et verae regressionis momenta addere potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 101:4)
Attamen “homo hodiernus haud est paratus ad potentiam prudenter utendam”, quoniam immensum technologiae incrementum non comitabatur humanae personae progressio, quod ad responsalitatem, bona et conscientiam attinet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:2)
169. De cura diversitatis biologicae ac soli in solitudinem conversi progressus multo minus luculenti fuerunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 220:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION