라틴어 문장 검색

"his placet adsuetas bello iam tradere palmas nexibus, his rigidas nodis innectier ulnas, ut mitra caesariem cohibens aurata virilem conbibat infusum croceo religamine nardum, post inscripta oleo frontis signacula, per quae unguentum regale datum est et chrisma perenne, ut tener incessus vestigia syrmate verrat sericaque infractis fluitent ut pallia membris, post inmortalem tunicam quam pollice docto texuit alma Fides, dans inpenetrabile tegmen pectoribus lotis, dederat quibus ipsa renasci, inde ad nocturnas epulas, ubi cantharus ingens despuit effusi spumantia damna Falerni in mensam cyathis stillantibus, uda ubi multo fulcra mero veterique toreumata rore rigantur?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 195)
ut reduces illi ludunt stridentibus alis, et coetu cinxere polum, cantusque dedere, haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum aut portum tenet aut pleno subit ostia velo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 25:5)
Una ingens Periphas et equorum agitator Achillis, armiger Automedon, una omnis Scyria pubes succedunt tecto, et flammas ad culmina iactant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:3)
Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum invenio admirans numerum, matresque virosque, collectam exsilio pubem, miserabile volgus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 33:2)
Prima hominis facies et pulchro pectore virgo pube tenus, postrema immani corpore pristis, delphinum caudas utero commissa luporum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:25)
Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu, Maeonia mentum mitra crinemque madentem subnexus, rapto potitur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 9:5)
hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes, hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 4:2)
Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:13)
Cetera Trinacrii pubes senioris Acestae fertur equis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:14)
] Hunc morem cursus atque haec certamina primus Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam, rettulit, et priscos docuit celebrare Latinos, quo puer ipse modo, secum quo Troa pubes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 22:8)
Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes, fulmine deiecti fundo volvuntur in imo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:3)
" Haec responsa patris Fauni monitusque silenti nocte datos non ipse suo premit ore Latinus, sed circum late volitans iam Fama per urbes Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes gramineo ripae religavit ab aggere classem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:9)
Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema, Troius Aeneas, tua nos ad limina misit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:4)
Quare age et armari pubem portisque moveri laetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchro consedere duces pictasque exure carinas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:13)
nec non et Troa pubes Ascanio auxilium castris effundit apertis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION