라틴어 문장 검색

stat debilis altera pubes submissos enses nequiquam amentaque dextris laxa tenens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권346)
Non edunt infantes plane, sed magis puberes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 11:5)
Age iam, si qui philosophus adfirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute distorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi propterea?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 1:1)
novos pubes Romana triumphos Vidit et evinctos bracchia capta duces;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 73)
Te canit atque suum pubes miratur Osirim Barbara, Memphiten plangere docta bovem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 711)
tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 36:2)
Romana pubes sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium obtinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 171:2)
ad haec Albana pubes inermis ab armatis saepta in variis voluntatibus communi tamen metu cogente silentium tenet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 302:1)
fieri solitum ut fetialis hastam ferratam aut praeustam sanguineam ad fines eorum ferret et non minus tribus puberibus praesentibus diceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 345:5)
iam filii prope puberem aetatem erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 372:2)
trecentos sex perisse satis convenit, unum prope puberem aetate relictum, stirpem genti Fabiae dubiisque rebus populi Romani saepe domi bellique vel maximum futurum auxilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 565:2)
mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis agasones partim captivis partim aegrorum armis ornatos imponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 141:1)
polliae sententia fuit puberes verberatos necari, coniuges liberosque sub corona lege belli venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 531:2)
et pro se quisque, non haec Furculas nec Caudium nec saltus invios esse, ubi errorem fraus superbe vicisset, sed Romanam virtutem, quam vallum nec fossae arcerent memorantes, caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos, servos liberos, puberes impubes, homines iumentaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 199:1)
traditur inde, dictu mirabile et quod dimovendis statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim familiae tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 418:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION