라틴어 문장 검색

Publica solus habet forcior, ima premens.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 8:9)
quoniam ad uillam publicam uenerat, parum uisum qui uteretur, iussisse duos pueros in foro de mensa emi, eos quinque in Hispaniam duxisse.
(아풀레이우스, 변명 16:15)
mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus consensum publicae uocis pro diuino auspicio interpretatur aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere);
(아풀레이우스, 변명 71:8)
tabulae eius partim tabulario publico partim domo adseruantur, quae iam tibi ob os obiciuntur.
(아풀레이우스, 변명 87:4)
doceam rursum haec et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud clarissimos scriptores me legisse an disputem longe aliud esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi an, quod multo praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis ad haec respondere?
(아풀레이우스, 변명 89:3)
praesens est quaestor publicus, cui depensum est, Coruinius Celer, uir ornatus;
(아풀레이우스, 변명 99:10)
quid quod et Karthaginienses omnes, qui in illa sanctissima curia aderant, tam libenter decreuerunt locum statuere, ut illos scires iccirco alteram statuam, quantum spero, in sequentem curiam protulisse, ut salua ueneratione, salua reuerentia consularis sui uiderentur factum eius non aemulati, sed secuti, id est ut integro die beneficium ad me publicum perueniret.
(아풀레이우스, 플로리다 16:71)
sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec ingratus antistes, ac iam et prorsa et uorsa facundia ueneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Seuerus et Iulius Perseus, uiri et inter se mutuo et uobis et utilitatibus publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et beniuolentia paribus, incertum, modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores.
(아풀레이우스, 플로리다 18:53)
"nam vesana factio nobilissimorum iuvenum pacem publicam infestat:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:8)
"Ac dum in proxima platea refovens animum infausti atque improvidi sermonis mei sero reminiscor, dignumque me pluribus etiam verberibus fuisse merito consentio, ecce iam ultimum defletus atque, conclamatus processerat mortuus, rituque patrio,, utpote unus de optimatibus, pompa funeris publici ductabatur per forum."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:50)
"Occurrit atratus quidam maestus in lacrimis genialem canitiem revellens, senex, et manibus ambabus invadens torum, voce contenta quidem sed assiduis singultibus impedita, Per fidem vestram inquit Quirites, per pietatem, publicam perempto civi subsistite, et extremum facinus in nefariam scelestamque istam feminam severiter vindicate."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:51)
Ac dum primum angiportum insistimus, statim civitas omnis in publicum effusa mira densitate nos insequitur, et quamquam capite in terram, immo ad ipsos inferos iam deiecto maestus incederem, obliquato tamen aspectu rem admirationis maximae conspicio;
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:2)
iamque sublimo suggestu magistratibus residentibus, iam praecone publico silentium clamante, repente cuncti consona voce flagitant, propter coetus multitudinem, quae pressurae nimia densitate periclitaretur, iudicium tantum theatro redderetur.
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:5)
Tunc me per proscaenium medium velut quandam victimam publica ministeria producunt et orchestrae mediae sistunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:9)
"Quare magis congruit sedulo singulos atque universos vos pro dignitate publica providere, ne nefarius homicida tot caedium lanienam, quam cruenter exercuit, impune commiserit."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION