라틴어 문장 검색

prima intra limina in ipso limine imperii, id est in litore, quia secundum Homerum Clytemestra Agamemnoni occurrit ad litus et illic eum susceptum cum adultero inter epulas interemit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2671)
aut certe Iollam eum quasi pastorem optimum appellavit a quodam pastore nobilissimo, sicut virum fortem plerumque Achillem, adulterum Parim vocamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 792)
"Denique et antequam commerciis orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam pudicam sexu suo fortiorem aut alicuius muneris vel artis repertorem venerabatur ut civem bonae memoriae:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:11)
"Iovem narrat Briareo liberatum, ne a diis ceteris ligaretur, et Sarpedonem filium, quoniam morti non poterat eripere, cruentis imbribus flere, et loro veneris iniectum flagrantius, quam in adulteras soleat, cum Iunone uxore concumbere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:4)
"ea enim de castis fingitis et pudicis, quae fieri non crederemus, nisi de vobis probaretis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:2)
Convivia non tantum pudica colimus, sed et sobria:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:3)
tantum denique abest incesti cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudica coniunctio.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:6)
"philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores et adulteros novimus et tyrannos et semper adversus sua vitia facundos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:14)
ergo et avarus erit, sed finite, et adulter, verum habebit modum, et luxuriosus eodem modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:8)
qui ut sint, quod fieri posse video, pudici, solliciti tamen et anxii sunt, eoque magis, quod se ipsi continent et coërcent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:8)
Grandis et ut ita dicam pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:7)
quam facile adamarent, quam cito etiam filiorum obliviscerentur, nullamque esse feminam tam pudicam, quae non peregrina libidine usque ad furorem averteretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:7)
Iacuerunt ergo una non tantum illa nocte, qua nuptias fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis videlicet conditorii foribus, ut quisquis ex notis ignotisque ad monumentum venisset, putaret expirasse super corpus viri pudicissimam uxorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:8)
Mulier non minus misericors quam pudica 'ne istud' inquit 'dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi carissimorum hominum duo funera spectem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:14)
ea nocte, qua te mihi Ascyltos subduxit, usque in iniuriam vigilavit, an contentus fuit vidua pudicaque nocte?"
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION