라틴어 문장 검색

Processu dein audacia fracta, cum murorum ambitum insularumque spatiis immensis oblongum, et inaccessas pulchritudines urbis, et incolentium plebem considerarent immensam, iuxtaque fretum, quod Pontum disterminat et Aegaeum, disiectis bellorum officinis, quas parabant, post accepta maiora funera quam illata, exinde digressi sunt effusorie per arctoas provincias, quas peragravere licenter ad usque radices Alpium , quas Venetas appellabat antiquitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 7:1)
Hieme transacta Saxones et orientales Franci expeditionem in Sorabos Sclavos, qui dicto audientes non erant, facere iussi imperata strenue compleverunt et contumacium audaciam non magno labore compresserunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 235:2)
Mense Ianuario conventus ibidem habitus, in quo de Liudewiti defectione deliberatum est, ut tres exercitus simul ex tribus partibus ad devastandam eius regionem atque ipsius audaciam coercendam mitterentur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 260:2)
et nisi rex citius equo descendens locum resistendi et audaciam suis donaret, omnes turpiter ex eodem loco fugiendo abirent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:10)
Asperat in medio dampna dolore pudor.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:7)
Libertas errore carens se sponte coegit Et pudor ob legem forcior ense fit.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:3)
Nuda latet, sociosque fugit, minuique pudorem Sic putat.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:4)
pudor enim ueluti uestis quanto obsoletior est, tanto incuriosius habetur.
(아풀레이우스, 변명 3:3)
et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia refutare.
(아풀레이우스, 변명 3:4)
is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebriamine sibi temperare, ut hanc horam sobrie expectaret:
(아풀레이우스, 변명 57:12)
denique quamquam sunt insolita audacia et importuna impudentia praediti tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, - nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti.
(아풀레이우스, 변명 58:6)
pater eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam quam pudorem;
(아풀레이우스, 변명 73:13)
uenit igitur ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore dispoliato, flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem.
(아풀레이우스, 변명 74:4)
sed sumne ego inscitus, qui postulo, ut alienum pudorem conserues qui tuum perdideris?
(아풀레이우스, 변명 82:13)
silentium tuum laniatur, pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, uiscera intima protrahuntur.
(아풀레이우스, 변명 83:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION